Letter #370
Ioannes DANTISCUS to Bona SforzaValladolid, 1527-08-20
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissima Reginalis Maiestas et Domina, Domina mea clementissima,
Humillimam fidelis meae servitutis commendationem.
Scripsi hinc nudius tertius copiose serenissimae regiae et Reginali Maiestati Vestrae de omnibus negotium Barense spectantibus, in quo iam satis longo tempore nihil deinceps agi poterit. Dominus Sigismundus Loffredus, qui caesari relationem facere debuit, excusavit se propter pestis suspicionem, quia caesar, ut ipse dicebat, ad se neminem superinscribed⌈neminemneminem superinscribed⌉ admittit, relationem se facere non potuisse. Unde heri hinc ivit ad Galiciam in Compostellam ad invisendum Sanctum Iacobum. Hinc illae lacrimae. Ad id detorquebant omnia, ut scripsi in novissimis, ut adhuc rem in longum protraherent vel usque ad magni cancellarii reditum, vel nescio ad quas alias technas, quas forsan moliuntur. Ego me ex iis explicare non possum. Sum tamen adhuc in ea sententia, qua prius, quod Maiestas Vestra Serenissima istarum rerum non est habitura finem, donec de Italia, cuius sit integra, decernetur, quod quando futurum est, propediem, ut spero, experiemur. Ego interim, si ita visum est Maiestati Vestrae Serenissimae et aliter fieri non potest, in servitio eiusdem omnia patienter et constanter perferam eaque agam, ut feci hactenus, quae fidelem servum decent, modo huius exilii et absentiae meae a Maiestate Vestra Serenissima clementior ratio habeatur.
Mortuus est paulo ante dominus Goth, qui habuit a maiestate regia ad vitae suae dies administrationem cum proventibus villae Golambia, in qua stain⌈[qua]qua stain⌉ ecclesia mea est, essetque mihi commodissimum, si unus et ecclesiae et stain⌈[ecclesiae et]ecclesiae et stain⌉ villae praefectus foret et rector. Qua de re humiliter supplico stain⌈[supplico]supplico stain⌉ Maiestati Vestrae Serenissimae, ut ad maiestatem regiam intercedat, quo istius stain⌈[quo istius]quo istius stain⌉ villae mihi administratio concederetur, si fieri posset, cum proventibus, qui non excedunt 30 flor(enos) Pol(onicales), vel utcumque maiestas regia voluerit pro gratia sua, saltem, quod unus ecclesiae et villae praesit, quo mihi nihil gratius fieri posset. Confido Maiestatem Vestram Serenissimam hoc non gravate facturam. Cui me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ et humillima mea servitia perpetuo commendo et rogo, nobilem Fabianum Voyanowski, quondam hic familiarem meum, qui etiam rebus Maiestatis Vestrae Serenissimae fideliter inservivit, gratia sua prosequatur, quandoquidem optime eandem est promeriturus.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ ex Valle Oleti 20 Augusti, anno Domini 1527
Serenissimae Reginalis Maiestatis Vestrae humillimus servus Ioannes Dantiscus