» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #657

Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUS
Cracow, [1530]-07-23
            received Augsburg, [1530]-08-11

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BK, 230, p. 293-296

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo Domino Ioanni Dantisco electo episcopo Culmensi et oratori [s]erenissimi regis Poloniae [apud] caesaream [maiestatem] ...acioso et colendissimo

Ausspurck

Reverendissime domine, post servitiorum meorum commendationem.

Cras hinc iterum proficiscor in Prussiam, missus a maiestate reginali, quo tuear dominum Lucam de Allis capitaneum Rogosnensem ab illis, qui eum molestant. Subdidit enim se maiestati reginali, tali condicione, quod post ipsius et consortis eius mortem maiestas reginalis debet districtum Rogosnensem possidere. Dimisit enim superioribus diebus 6000 florenos, de summa super eo inscripta, quod factum multi rident, utcumque maiestati suae bene factum est.

Heri legi litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae maiestati regiae et reginali ex August[a] 2 huius scriptas, ubi se Dominatio Vestra subscripsit et addidit manu propria se eodem die fascem litterarum huc misisse, qui adhuc desideratur. Maxime a me, qui super multis meis scriptis resolutionem exspecto, ob eam rem fratri meo, qui hic iuveni regi servit commisi, ut, si me absente litterae adferentur, mihi cum primis in Prussiam mittat. Cogebor enim illic immorari usque in futurum Septembris (ut reor).

Nunc potissimum ob hoc Dominationi Vestrae scribo, quo depingam, quam benevolo animo maiestas reginalis eius saepissime meminit, dicit se summopere gaudere de occasione evectionis Dominationis Vestrae. “Tu scis’’- inquit – “Fabiane, quoties tibi adhuc Villnae dixi me haec optare. In summa benissime omnia”. Praeterea primates multi Itali omnes paucissimos comparandos in hoc regno esse Dominationi Vestrae praeferendum forsan nullum. Quae res cum me summo gaudio toties afficit, non possum silentio transire.

Rogo summopere, ut possum resolvi (uti prius aliquoties scripsi) de iuvene illo Petro, qui Pyotrcovie domino Georgio de Laxo datus est, quid nam de illo factum sit. Itaque cupio scire, an Georgius frater Dominationis Vestrae cum Ludovico socero meo, et gradario salvi pervenerint ad Dominationem Vestram. Itaque rogo et obsecro pro Columba Dominationis Vestrae, antequam in manus aliorum deveniat, si fieri potest. Cogor enim hic 3 equos inscriptos semper fovere, esset in rem meam. Verum si non est in fatis, certe nolim ambire, nam in eiuscemodi rebus a Dominatione Vestra Reverendissima doctus. Deo me commendo. Hic quid volet, fiat ex me etc.

Dominus Seczignewski orator, ex Ungaria huc missus aeger praeteritis diebus febri continua huc cum advenisset 6 vel 7 die obiit. Homo dexter sine dubio, requiescat in sancta pace.

Maiestas regia optime valet, saepe in Nepolomicze venatum cum maiestate reginali, serenissimo filio et duabus reginulis proficiscitur.

Iuvenis rex Latine a Siculo pleno scientiarum a domino Petro Opalinski [magistro curiae] Germanice imbuitur. Ego cum fratre a longe sequimur, quem una mecum iterum humiliter commendo.

Datae Cracoviae, 23 Iulii.

Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae perpetuus servus Fabianus Woianowski