» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #6876

Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1539-06-20


Manuscript sources:
1office copy in Latin, AGAD, LL, 8, f. 66v-67r
2office copy in Latin, in secretary's hand, AIARFCN, Cancellaria Polonica 1538-1599, p. 42-43
3copy, 16th-century, BJ, 44, f. 56v

Prints:
1Sumariusz No. 1431, p. 160 (Polish register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Comitia non esse habita loco et die per nos constituto propter metum pestis in bonam partem accipimus, sui enim quemque capitis primum custodem, aiunt, esse AIARFCN, Cancellaria Polonica 1538-1599, p. 43 oportere. Hoc quoque consilium Paternitatis Vestrae nobis probatur, ut ea in Septembrem mensem reiciantur. Verum, ut ne iterum ea differri contingat, si quo in loco edicta fuerint, in eo pestilens contagio saeviat, faciemus potestatem Paternitati Vestrae communicato consilio cum ms 1 aliis,
ms 2 his
aliisms 1 aliis,
ms 2 his
terrarum Prussiae consiliariis alium ea in locum, qui commodior videbitur, transferendi, ita ut necesse non sit ea de re ad nos referre, ne quid impedimento esse possit, quoAGAD, LL 8, f. 67rminus ad praefinitum diem habeantur.

Quod petit a nobis Paternitas Vestra, ut usum fructum lacus in ms 1 Drauszen,
ms 2 Drausen
Drauszenms 1 Drauszen,
ms 2 Drausen
generoso Achacio ms 1 Czemae,
ms 2 Cema
Czemaems 1 Czemae,
ms 2 Cema
concedamus, id nobis difficillimis hisce temporibus facere visum non est. Aequum enim esse videtur, ut ipsi quoque ex bonis nostris aliquid emolumenti capiamus, quo magis instructi esse possimus ad propulsandam vim, si quae regno nostro fuerit illata. Confidimus generosum Achacium ms 1 Czema,
ms 2 Cema
Czemams 1 Czema,
ms 2 Cema
boni consulturum, si hac in re repulsam passus sit. Quam illi alio beneficentiae nostrae genere compensare licebit.