List #282
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSAntwerp, 1526-03-07
odebrano Granada, [1526]-06-26 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Magnifico prudentissimoque Domino Ioanni Dantisco, regiae maiestatis Poloniae apud sacram caesaream maiestatem oratori etc., amico meo tamquam orig. tanquam⌈tamquamtamquam orig. tanquam⌉ fratri carissimo orig. charissimo⌈carissimocarissimo orig. charissimo⌉
Ioanni suo Dantisco Cornelius Duplicius Scepperus salutem.
Ne tu semper similis es tui, Ioannes Dantisce? Accepi litteras tuas, in quibus me Oedipum esse iubes. Ego vero utinam tuo erga me amori benevolentiaeque orig. benevolentieque⌈benevolentiaequebenevolentiaeque orig. benevolentieque⌉ respondere possem, non dicam satisfacere! Et prius sane de te hanc spem concepi, ut existimarem nihil omissurum esse, quod in rem meam faceret, et nunc mirifice amplexor benignitatem tuam.
De rebus meis uti scribam nonnihil, facit ratio profectionis meae ad vos. Quandoquidem iam mortua illustrissima regina principe mea solutus sum liberque. Et magnifice de me sentit illustrissima domina Marguarytha ipsaque citra interpretem affirmavit me non secus a se caesareae maiestati commendatum iri, quam optimum e suis familiaribus maximeque praecipuum. Idem Aurei Velleris e written over ad⌈adee written over ad⌉quites, idem nobilissimi quique mihi promittunt neque vanis aut inanibus verbis, sed quod operam quoque meam nonnumquam sibi usui futuram persuadeant. Itaque ad vos paro iter.
Hodie primum ad me delatae sunt litterae tuae, qui dies est Martii septimus, plus minus duobus mensibus in itinere orig. itinerae⌈itinereitinere orig. itinerae⌉ detentae. Spero alteras a te missas esse, e quibus caesareae maiestatis iudicium et voluntatem intelligam. Tu fac, mi Dantisce, ut me ames, et ad mensem ad te venturum exspecta. Interim non desiste rebus amici[1] consulere prospicereque.
Vale.
Ocius orig. Ocyus⌈OciusOcius orig. Ocyus⌉ duco ex Antverpia, VII-o Martii anno M D XXVI-o.
[1 ] + added on margin in the other (later) hand before amici