⌊⌋ Reverendisimae Paternitatis Vestrae prima Octobris in ⌊Graudencz⌋ scriptas XII Novembris hic ⌊Romae⌋ recepi. Quibus hactenus non respondi - exspectabam alias Reverendissimae Paternitatis Vestrae litteras, quas se missurum in illis pollicebatur. ⌊⌋ tandem 6. huius una cum duplicato decreto electionis (nam apud priores uti aliud erat decretum) ac litteris regiis duplicatis ad ⌊pontificem⌋, necnon cum mandato ⌊capituli⌋ ac alio Reverendissimae Paternitatis Vestrae ad petendam confirmationem etc.
... scripsit Reverendissima Paternitas Vestra in ⌊⌋ se mittere mandatum ad resignandum praebendam vestram Warmiensem in personam domini ⌊Fabiani Damerow⌋, quod mandatum huc non pervenit, et ipse dominus ⌊Fabianus⌋, dum coram esset, dixit sibi eam spem a Reverendissima Paternitate Vestra datam. Praemissa dixi reverendissimo ⌊cardinale(!) Sanctorum Quattro(!) regni Poloniae protectore(!)⌋, qui mox ferme stomachando reddit ⌊regem⌋ iamdudum alium dedisse ordinem de praebenda ...i Warmiensi, velle eandem pro quodam N.(!) ⌊Osio⌋. Ego contra exhibui ⌊⌋ Reverendissimae Paternitatis Vestrae, tamen nihil profeci, sed concludendo praefatus reverendissimus ⌊cardinalis⌋ dixit velle eandem praebendam tempore propositionis negotii confirmationis Reverendissimae Paternitatis Vestrae in consistorio obtinere a ⌊pontifice⌋, quod ⌊rex Poloniae⌋ eandem possit conferre personae sibi gratae. Et haec fuit ultima conclusio. Si tamen venerit mandatum Reverendissimae Paternitatis Vestrae in favorem ⌊Fabiani Damerow⌋, adhuc aliquid pro eodem fieri posset.
⌊⌋ praeterea Reverendissima Paternitas Vestra in ultimis suis, quod mittuntur duplicatae regiae litterae ad ⌊pontificem⌋ et ad ⌊regni protectorem⌋ etc. Erant duplicatae ad ⌊pontificem⌋ tantum. Praeterea ⌊⌋ Reverendissima Paternitas Vestra, quod mittuntur aliae litterae regiae super taxarum moderationem. Quas nec habui non sine utriusque magna iactura, nam nullam petere gratiam praefatus reverendissimus ⌊cardinalis⌋ voluit, ne in ⌊Culmensem⌋ quidem. Satis superque in taxa offensa. Super qua re multis cum Reverendissima Paternitate Vestra si contendi verbis, fuerunt examinati reverendissimus dominus ⌊archiepiscopus Upsalensis⌋ una cum fratre domino ⌊Olao⌋, sed cecinimus surdis. Allegabat e contra ⌊cardinalis praefatus⌋ ipsum velle inhaerere ultimae expeditioni, in qua fuerunt omnia iura soluta, et Reverendissimam Paternitatem Vestram fuisse ⌊Bononiae⌋ propositionis tempore praesentem et non habuisse gratiam, ergo iam minus petendam pro absente.
Secundo allegabat ⌊regem⌋ non scripsisse pro petenda gratia, ergo nolle petere. Sed, credo, aliud obstabat, quominus gratiam in taxis noluit petere, nam in aestate proxime praeterita fuerunt expeditae quattuor ecclesiae in ⌊Polonia⌋: ⌊Gnesnensis⌋, Cracoviensis, ⌊Plocensis⌋ et quaedam alia, quarum expeditionum summa ascendebat ad XVII millia ducatorum. De quibus XVII M fuerunt data X millia ducatorum ⌊regi Poloniae⌋ procurante et sollicitante dicto reverendissimo ⌊cardinale Sanctorum Quattuor⌋ regni protectore in officialium Romanae curiae praeiudicium et iacturam, und[e] tanta est suborta officialium commentatio et querela, ut (uti ar[bi]tror) non fuerit ausus petere gratiam. In tamen grave praeiudicium ⌊electi Culmensis⌋, cuius nulla habita est ratio circa gratiam, ne in ipsum propitia quidem, quae ipsi ⌊cardinali⌋ et suis familiaribus debetur, prae[valuit]. Non sine animi maerore scribo, quantum autem sollicitaverim pro gratia [obti]nenda, testis est reverendissimus ⌊archiepiscopus Uppsalensis⌋ praefatus una cum fr[atre] suo domino ⌊Olao⌋.
Quantum autem ad expeditionem Reverendissimae Paternitatis Vestrae at[ti]net, extremam adhibeo diligentiam, ne quid praeter debitum expendat[ur]. Confirmatio autem utriusque, tam Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quam ⌊reverendissimi Culmensis⌋ fui[t] obtenta die XI huius in consistorio secreto, ut moris est. Littera[s] confirmationis expeditas, Deo dante, intra paucos dies mitt[am] una cum computu ac ratione expositorum. Et si quae interim occur[rant] digna scitu, tunc scribam. Iam nihil habemus, quam quod pacem inter ⌊ca[esa]
rem⌋ et ⌊Gallorum regem⌋ speramus. Nam super dicta pace compone[nda] in limitibus ⌊Hispaniae⌋ et ⌊Galliae⌋ sunt, qui tractant.
Et me Reverendissimae [Paternitati] Vestrae uti devotissimum mancipium commendo.