List #1372
Helius EOBANUS Hessus (KOCH) do Ioannes DANTISCUSMarburg, [1536]-11-15
odebrano Cracow (Kraków), [1536]-12-27 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendo Domino et principi, domino Ioanni Dantisco, episcopo Culmensi, longe clarissimi regis clarissimo consiliario, patrono perpetua fide colendissimo suo Cracoviae
Salutem.
Non dubito, clarissime Praesul Dantisce, quin iamd iam dudum sinistram aliquam de me suspicionem concipias , qui tanto iam tempore etiam provocatus ab tua humanitate tibi non respondeam, quod tamen, o clarissime vir, nulla mea neglegentia accidisse utinam tam tibi persuadere written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉persuaderepersuadere written over ...⌉ possim, quam est verum; nam primum omnium via longa et magna locorum inter nos distantia hoc ipsum fieri stain⌈[i]i stain⌉ saepe prohibet, et volebam, ut me Deus amet, saepe, sed neque per fortunam meam, quae non credis quam mirifice me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ exerceat, licuit, neque etiam raritatem tabellariorum potui. Sunt vero omnia vobis principibus viris magis in promptu, quam nobis inferioris notae homunculis. Tamen ... illegible⌈...... illegible⌉, utcumque ista sese habeant, doctissime episcoporum, tuam humanitatem, quae summa est, rogo, hunc virum valde bonum et mihi carissimum doctorem Ioannem Rudelium tibi sinas meo nomine esse commendatum. Est a principe nostro Philippo ad tuum atque adeo nostrum regem longe optimum Sigismundum legatus in causa, quam ex ipso intelleges melius multo, quam ego scribere vel queam vel velim. De hoc igitur satis; mea fides, o mi Dantisce, perpetuo, sicut me Deus amet, constabit firmissime. Homerus tibi dedicabitur, sicut sum pollicitus Ratisponae mul<t>is bonis viris audientibus, nec hoc propositum mutabitur, et iam miror te superinscribed⌈tete superinscribed⌉ Ecclesiasten nostri carissimi Campensis a me carmine redditum tuoque clarissimo nomine inscriptum non vidisse, cuius exemplum si habuissem, misissem. Quo vero abiit Campensis?
Mi Dantisce, permitte ut sic tecum loquar, rescribe precor de omnibus tuis rebus et quid etiam in tuo regno agas, ego certe in meo valde ... illegible⌈...... illegible⌉ regie vivo, hoc est — reliqua intelleges. Cetera ex Rudelio audies.
Marpurgi, 4-ta post Martini.
Tuus Hessus