⌊⌋ ⌊⌋. Paulopost accepi ⌊⌋, non solum amicas, verum et veteris benevolentiae solita ubertate redundantes. Quibus adiunctae erant in fasciculo ex ⌊Hispania⌋ ⌊⌋ et ⌊⌋ ac aliis amicis[1] datae, atqui Dominationis Vestrae Reverendissimae longe mihi erant gratiores. Quae et reliquas non admodum ingratas reddiderunt, tametsi ea mihi significarent, quae voluntati meae ad integrum non omnifariam responderent. Cum autem
cf. Adagia 1526 No. 1272 Quod factum est, infectum fieri non potest ⌊facta nequeant esse infectacf. Adagia 1526 No. 1272 Quod factum est, infectum fieri non potest ⌋, non gravate admitto, quod mutare non licet. ⌊⌋ itaque in adiuncto fasciculo, quod ut in ⌊Hispaniam⌋ perferri curet Dominatio Vestra Reverendissima, oro plurimum. Postquam contractum matrimonium consumatum fuerit, sic me geram, quod commendatitiae Dominationis Vestrae Reverendissimae magni momenti et ponderis fuisse apud me cognoscentur. Pro novis, quae ad me Dominatio Vestra Reverendissima scripsit, gratiam habeo et referrem libenter, si quippiam hinc se scientia Dominationis Vestrae Reverendissimae dignum offerret. Ex ⌊Anglia⌋ nuper ad nos allatum est regem[2] olim illum laudatissimum, bonis tum litteris tum et vere regiis dotibus exornatum ac perpolitum cf. Adagia 1526 No. 986 Phalaridis imperium ⌊in crudelissimum omnium tyrannorum ⌊Phalaridem⌋cf. Adagia 1526 No. 986 Phalaridis imperium ⌋ mira metamorphosi commutatum, neque pauloante tot caedibus in sanctos et clarissimos viros commissis suorum posse saciari sanguine. De quibus primae quosdam nobilitatis ante paucos dies eo, quod monasteriorum sacrarumque aedium direpciones non approbarent, produci atque adeo mactari atrociter iussit. In diesque illum magis saevientem et furentem fieri dicunt, ⌊reginaeque gravidae⌋ magno desiderio expectare partum, qui, si masculus non fuerit , miseram illam et a coniugio, et ex vita fortassis excessuram. Hoccine foedus conubii est nullis ante saeculis auditum: “Si marem peperis, sis uxor, sin minus – concubina fuisti”. Verissimum est illud ⌊Caracallae⌋: “
cf. Pub. com. in: Gel. 17.14 Cui plus licet, quam par est, plus vult, quam licet; Pub. com. in: Macr. 2.7.11 Cui plus licet quam par est, plus vult quam licet; SHA Ael. Spart. Ant. Car. 10.2 vellem, si liceret – – si libet, licet ⌊Cui plus licet, quam oportet, plus vult quam licetcf. Pub. com. in: Gel. 17.14 Cui plus licet, quam par est, plus vult, quam licet; Pub. com. in: Macr. 2.7.11 Cui plus licet quam par est, plus vult quam licet; SHA Ael. Spart. Ant. Car. 10.2 vellem, si liceret – – si libet, licet ⌋”. Quis tamen huius tragoediae futurus sit exitus? Si ex praeteritis instantia et subsequentia metienda sunt – non potest esse, nisi – pro Dei aequitate, qua dispensat omnia – miserabilis, et omnibus in exemplum formidabile posteris. Apud nos hic sunt adhuc pacata omnia, cum vicinis nostris in religione utcumque, pro temporum ratione, dissimulamus et illorum insanias commiserando toleramus. Ceterum, si Dominatio Vestra Reverendissima de concilio certi quid deque ⌊sacratissimae maiestatis caesareae⌋ et ⌊regiae Romanorum⌋ rebus habuerit, maxime autem, quemadmodum et in novissimis scripsi, de ⌊Cornelio nostro Sceppero⌋ – quibus modis vivat, an
cf. Verg. A. 1.546-547 quem si fata virum servant, si vescitur aura / aetheria neque adhuc crudelibus occubat umbris ⌊vescitur aura aethereacf. Verg. A. 1.546-547 quem si fata virum servant, si vescitur aura / aetheria neque adhuc crudelibus occubat umbris ⌋, vel
cf. Cic. Catil. 1.(4)9 ubinam gentium sumus? ⌊ubi gentium agatcf. Cic. Catil. 1.(4)9 ubinam gentium sumus? ⌋ – ut me certiorem reddat, impense oro. Ego me etiam nunc in hoc meo ⌊episcopatu⌋ contineo, quousque ex ⌊urbe⌋, ad ⌊ecclesiam Varmiensem⌋ postulatus, confirmationem habuero, quam paulopost spero affuturam. Utinam et Dominationis Vestrae Reverendissimae brevi audiam ad sedem se et meritis suis dignam translationem, quam illi precor ex animo, et me fraterno amori et benevolentiae commendo.
[1 ] On October 7 Dantiscus received letters informing him of the betrothal on June 30 of Juana Dantisca and Diego Gracián de Alderete, dated in early July and sent by: Juana Dantisca (Spanish ⌊⌋), Luis Núñez Cabeza de Vaca, (orig. ⌊⌋), Gonzalo Pérez (orig. ⌊⌋), Ulrich(?) Ehinger (German orig. ⌊⌋), Alfonso Polo (orig. ⌊⌋), Guevara (orig. ⌊⌋), Reinaldo Strozzi (Spanish orig. ⌊⌋)
[2 ] Dantiscus met Henry VIII in person during his diplomatic mission to England in 1522 (cf.
⌊Świderska ⌋; ⌊⌋). Henry VIII’s personality and education made a great impression on Dantiscus, which explains why he couldn’t believe for a long time in the news coming from England that this monarch was using tyrannical methods in his domestic policy