List #2071
Felix REICH do Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1539-02-08
odebrano [1539]-02-08 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni episcopo Warmiensi, domino meo clementissimo gratiosissimoque
Reverendissime in Christo Pater et Domine clementissime.
Ago gratias sempiternas, quod ipsa me tam paterna clementia et gratia prosequatur et de me tam paternam curam gerat, et valetudinis meae tam clementem habeat rationem, quod maiorem non videtur habere posse. Rependat Dominus, quod ego mereri nequeo. Cerevisiam mihi missam accepi. De cetero non est opus Reverendissimam Dominationem Vestram sollicitam esse, videor enim mihi (Deo gratia) morti esse proximus.
Dominum Valentinum Steinpick, servitorem suum, qui et mihi semper obsequentissimus fuit, non dubito ob virtutem probitatis suae esse in bona gratia Reverendissimae Dominationis Vestrae. Quam rogo, ut ob intercessionem et extremam commendationem meam uberiore eum favore et gratia prosequi dignetur.
Mulieres, quae ceteris fortiores antea videbantur, litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae monitae, mox se fracto animo in fletum et planctum deiecerunt. Dominatio Vestra Reverendissima dignabitur rem pie coeptam forti animo in finem usque prosequi nec ullis inter cessionibus, quantumvis magnatum cedere ac in ulterioribus processibus decernendo decani Gutstatensis opera, quemadmodum antea consului, dignabitur uti.
Plura nequeo et diligenter peto, ut me in ea gratia, in qua me esse video, in finem usque conservet. Christus Dominationem Vestram Reverendissimam ad multos annos incolumem servet.
Ex Frawenburg, 8 Februarii anno 1539.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus Felix Reich