List #2233
Jan LEWICKI do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-10-10
Regest polski: Jan Lewicki dziękuje za otrzymany list. Ubolewa, że posłany Dantyszkowi na służbę zakonnik okazał się niezdatny. W nadchodzącym roku zamierza przyjechać do Dantyszka wozem. Wstawia się za zaprzyjaźnionym proboszczem z Karniewa na Mazowszu, mającym posiadłości w dominium Dantyszka; usprawiedliwia opieszałość jego stawiennictwa na wezwanie biskupa licznymi zajęciami.
odebrano 1539-10-21 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, Domino Ioanni Dantisco, Dei gratia episcopo Warmiensi, domino fautori meo observandissimo
Reverendissime in Christo Pater, domine fautor meus beneficentissime.
Salutem utramque et felicitatem.
Benignissimas testes suae erga me benignitatis cum nuntio excepi litteras, quibus si non satis calamus, sed affectissimus respondet animus, suis semper votis et intentus, et obsequentissimus.
Dolet mihi plurimum, quod meus fraterculus istic est taediosus et, ut intelligo, parum officiosus. Taedet animae suae illuc vivere, ubi maerori posset et Deo, et proximo. Nescio, quae sua est haec religio. Demeretur profecto, ut pedes redeat, qui honoratus non quaerit, quae Dei sunt superinscribed⌈suntsunt superinscribed⌉, ut rectum sit illud: homo, cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentibus etc. Utcumque, postquam eum Paternitas Vestra Reverendissima remittere decrevit, facit pietatis officium non a modo foris ingredietur. Morosi sunt senes, et interdum si rudes, tunc et deleri.
Decrevi ego anno proximo in vehiculo, si Dominus Deus moderabitur auram ubique suspectam et sileant curae, Dominationem Vestram Reverendissimam ipsemet invisere et illi meum officium immo debitum exhibere. Non iam fratres sic mobiles sed illi adducam constantissimas sorores, quae operentur, sed mistice, illud 2 Regum 11. Haec ioco etc.
Rogavit me quidam amicus meus Carnyewski plebanus in Mazovia, qui et ipse habet patrimonium in Prussia sub dominio ecclesiae Dominationis Vestrae Reverendissimae, ut benigne secum ageret. Qui multis occupatus non potuit satisfacere publico edicto nec hactenus istic comparuit. Etsi poenam et vindictam mereatur, at lento gradu ad vindictam divinam procedit ira. Verum tamen, si humiliatus non fuerit, iterum admiserit, vel suis mandatis non satisfecerit, tarditatem vindictae gravitate compensabit paenae.
Me ego commendo Dominationi Vestrae Reverendissimae, meo alitori perpetuo colendissimo.
Quae valeat felicissime et ad multos annos.
E Cracovia, Veneris, X Octobris 1539.
Vestrae Dominationis Reverendissimae integerrimus Ioannes Levicius