Multis de causis epistula Celsitudinis Tuae[1] nuper mihi longe gratissima fuit, primum quod exspectatissima adveniens laetum meo otio attulit nuntium, deinde quod ad honeste meis studiis imponendum colophonem maiorem mihi fenestram, videatur aperuisse, quam sperabam, ut interim elegantiam humanitatem summam tuae erga me voluntatis significationem, quibus vel in primis scatebat, omittam.
Ego etiam, si is sim, qui numquam omnem animum plane desponderim, tamen cum hic sumptuum magnitudinem animadvertissem, labascere coepi mecumque fluctuare, qua ratione, si non hoc iam tueri inceptum, saltem honestum mihi in ⌊patriam⌋ reditum parare possem. Quod, cum utrumque difficilimum apparebat, suscepturus videbar profectionem nescio quam, quae mihi promittendo aureos montes mire blandiebatur, quanto meo commodo exitus indicasset, ⌊parentibus⌋ certe iam decrepitis aeternum conciliasset dolorem et canos eorum fortassis cum gemitu (ut ecclesiastica utar phrasi) ad inferos duxisset.
Intervenere commodum litterae Celsitudinis Tuae[2], per quas me ex aere mercatorum evasisse, profectionem ⌊Parisios⌋ tibi probari reditumque meum, quo honestior fiat, curae Celsitudinis Tuae fore cognovi. Quibus lectis restitutus mihi plane animus, qui ante in pedes usque prociderat, videbatur.
Numquam sane quicquam haesitavi de Celsitudinis Tuae in me gratia neque, cur haesitarem, erat, sed talis nunc est condicio rerum nostrarum, ut si litterae nostrae ad te non pervenissent aut tuae interceptae, mihi, relicto quem tuebar ⌊loco⌋, statim aliquo profugiendum esset. Periculis plena in hoc potissimum ⌊loco⌋ omnis cunctatio est, tales ⌊Gallorum⌋ mores, tanta incredulitas, ne dicam perfidia gentis, ut nihil nisi praesente pecun{i}a extorqueas. Diligentissimi exactores sunt, priusquam recipiaris in domicilium alicuius, priusquam mensae adhibearis, numerandum est. Nullis fidunt, ex suo ingenio omnes metiuntur, nisi paratam videant pecuniam, frustra quid exspectes.
Ob quod bis Celsitudini Tuae a me agendae sunt gratiae, tum quod immeritum tanto beneficio cumulavit, tum quod id mature et in tempore fecit. Bis enim profecto dare videtur, qui id, quod largiturus est, sine mora alacriter profundit, nec dubito aliquando huius facti uberrimos percepturum fructus. Dabo operam, ut sumptus accepti huic hyemi sufficiant, sin id vix poterit, non meae prodigalitati, sed locorum temporum iniuriae, tuoque ascribes honori.
Plerique hic ⌊Germani⌋, nonnulli etiam ex nostratibus, in me coniiciunt oculos, diligenter rationem vitae meae observant, ex qua Celsitudinis Tuae animum metiuntur. Nullus eorum est, cui non manifestissimum sit, studia nostra ex te solo pendere. Si sordidius aequo victititem, invidorum subiiciam calumniis, sin liberalius, res nostrae non sinunt. Ob quod sic me geram, ut et tenuitatis meae et Celsitudinis Tuae honoris rationem perpetuam habuisse credar.
Quid porro ad aestatem facturus sim, subiicio arbitrio tuo. Si hic reliquum tempus me transigere vis, faciam: sin discedere, ne hoc quidem gravius feram. Hic enim est ⌊horum locorum⌋ status, ut plures puerilium carminum, quae interdum cudere soleo, admiratores quam emendatores reperiam, eadem ratione domi pleraque assequuturus non deficientibus libris[3] tuoque accedente adminiculo. Plane sic sum animatus, ut quamprimum litteras Celsitudinis Tuae cum sumptibus tanto itineri paribus videro, recta ⌊Romam⌋ petiturus sum nec ullius unquam loci me maior torsit visendi cupido, quam eius, ex quo civilitas, ex quo litterae, ex quo religio, ex quo denique omnis humanior inter nos conversatio, omnis omnium rerum uberrima cognitio tamquam ex fonte ad nos demanavit et defluxit. Semper hoc fixum habebam illos clarius intelligere ⌊Graecorum ⌋historias, qui ⌊Athenas,⌋ qui ⌊Lacedaemona⌋, qui reliquas ⌊Graeciae⌋ civitates lustravere, rectiusque in sacris versari bibliis, qui obiecerunt oculis ⌊Iudaeam ⌋totam, omnium antiquarum urbium ac locorum memoriam, sic etiam illos felicissimam navaturos operam litteris Latinis, qui originem harum probe perspectam haberent, res illas, quarum perpetua mentio sit, non animo solum, sed oculis, quo omnes nebulae semoveantur, excusserunt.
Quot enim sunt, ut oratores taceam nostros, in solis poetis loci, quos commentatores ipsi veluti per trans{c}ennam inspiciunt ac potius coniecturis, quam certis rationibus mentem auctoris augurantur ob nullam aliam causam, quam quod cognitione morum eius gentis destituantur. Sed haec minima sunt, quibus eo incitabar , non minus sane celebris hac tempestate ⌊Roma⌋ est pontificis summi curia, quam cum victores omnium gentium aleret. Tacebo acumina ingeniorum, quibus semper vel sola reliquas nationes longe post se reliquit.
Quid praestantius est, quam tot populorum eo confluentium mores, ingenia, monumenta tantarum rerum, Romani pontificis curiam vidisse? Sane nosse haec omnia salus est adulescentibus. Ob quod humanitatem, liberalitatem, magnificentiam Celsitudinis Tuae neque admirari satis, neque praedicare possum, quae tantorum sumptuum, tam arduam rem non tantum non precibus sollicitata, sed ne admonita quidem, sponte offert, quam vix sperare ausus fui. Quanti sumptus ad illud iter requirantur, illi dicunt, qui hinc ⌊Italiam ⌋perveniunt ⌊Romaeque⌋ aliquamdiu haeserunt. Primo omnium emendus hic est equus, qui tanto oneri sufficiat, quem ob inopiam equorum in ⌊Gallia⌋ vix 20 coronatis offendam; nam conducticiorum equorum uti opem infinitorum sumptuum res foret. Sed ea si Celsitudini Tuae narro,
cf. Polydorus, Adagia; Cic. Ac. 1.1.18.8 nam etsi non sus Minervam ut aiunt, tamen inepte quisquis Minervam docet; Cic. Ep. fr. 1.9.18.4 etsi sus Minervam. sed, quo modo video, si aestimationes tuas vendere non potes neque ollam ⌊videor sus (ut in proverbio est) docere Minervam aut certe γλαυκας εις Αθηναςcf. Polydorus, Adagia; Cic. Ac. 1.1.18.8 nam etsi non sus Minervam ut aiunt, tamen inepte quisquis Minervam docet; Cic. Ep. fr. 1.9.18.4 etsi sus Minervam. sed, quo modo video, si aestimationes tuas vendere non potes neque ollam ⌋, cum nulli haec notiora sint, quam tibi, qui singulis pene annis aliquem cum mandatis in illas regiones mittis; ob quod nil dubito, quin ea peregrinatio ita Celsitudinis Tuae futura est curae, quam si filii tui res agatur.
Quid enim a ⌊patre⌋ differt is, qui omnium rerum egentem, nullis meritis, nulla cognatione devinctum suscipit ac eo fovendo perducit, ut animo scientiarum eruditione instructo illuc aspirare possit, quo eum iniquitas fortunae deturbavit. Mea quidem sententia nihil, nisi quod maiores illi gratias deberi crediderim, quam ei, qui genuit. Pietate ista tua non tantum Deum Optimum Maximum tibi devinctum, sed et mundo officium liberalitatemque tuam testatam reddes. Quantumquidem in me erit, faciam, ut omnes boni intelligant istum tuum egregium erga me animum. Omnino in hoc totus ero, ut neque tu tibi quicquam de me temere pollicitare, neque reliqui spe sua, si quam de me conceperunt, frustrentur. Sin omnium exspectationibus satisfacere non potuero, diligentia assiduitate cura et opera efficiam, ut fortunam potius invidisse quam me labori sudorique pepercisse omnes sentiant.
Si quid erit, quod in profectione illa a me effectum volueris, id in litteris ad ⌊nepotem⌋ reliquosque amicos tuos in ⌊Italia⌋ mittes. Operam, studium, consilium, fidem, vitam denique ipsam in eo obeundo effundam, modo ita Celsitudo Tua inopiae nostrae provideat, ne si in itinere quicquam adversi accidat (quod abominor), ego inter ignotos in ⌊peregrina terra⌋ inedia peream. Reliquum Deo Optimo Maximo committam. Quo mihi concesso praeside tutus ero.
Sed pene exciderat, quod vel in primis Celsitudinem Tuam monuisse volebam. Si futurum est, ut mihi eundum sit in ⌊Italiam⌋ Tuaeque Celsitudinis bibliotheca aliquos desiderat libros, nullibi neque viliori pretio, neque rectius ementur, quam ⌊Antverpiae⌋, inde Celsitudini Tuae eos per mare cum supellectile nostra rectissime misero. Mihi sane nihil magis in notis est, quam ibi bibliotheculam meam adhuc summa librorum inopia laborantem instaurare, ut sic facilius privata mea studia in patria promoverentur, sed vereor, ut fortuna concedat.
Valeat Celsitudo Tua feliciter.