List #2947
Bartłomiej PLEMIĘCKI (von PLEMENT) do Ioannes DANTISCUSRome, 1546-04-03
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-09-20 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino
Salutem dico.
Dominus
Nunc autem in commodius tempus dimissa purgatione illius suspicionis, qua apud Reverendissimam Parernitatem Vestram aliquantisper laboraverim, precor enixe, det veniam, si improvidentia mea se offensam aliquo modo existimet et me in tantum in parte aliqua servulorum suorum haerere permittat, quousque ipse me coram tanto vitio exsolvero, id, quod proxima imminente aestate Deo fortunante futu{r}rum arbitror. Non mediocriter profecto haec me res animo excruciavit atque meae ad Reverendissimam Paternitatem Vestram scribendi intermissionis fuit causa, utpote indignatione Paternitatis Vetstrae Reverendissimae me deterrente, qui haud ullo merito mea apud eandem graviter atque iniuriae sim accusatus, praesertim cum mihi insideret in animo perpetua memoria illius munificentissimae liberalitatis, quam in consulendo semper studiis meis, quo etiam erga me esset animo quaque clementia satis ostendit perspicueque declaravit. Quo fiat, ut mea studia meamque operam omnem perquam libentissime ad Reverendissimam Paternitatem Vestram deferrem, si modo aliqua mihi daretur occasio. Quanto autem saepius daretur in Reverendissimae Paternitatis Vestrae vel amicorum clientumque suorum negotiis mihi oportunitas inserviendi tanto maius optatiusque sim habiturus indicium ac testimonium illius erga me benevoli amoris ac clementiae.
Praeterea, Princeps Illustrissime, Antistes et Protector Reverendissime, cum mihi non sit ignotum res et negotia mea illi esse curae, non dubitavi paucissimis eandem certiorem reddere, quod ius meum nominationis ad canonicatum Varmiensem, a
Nunc ad hanc nihil opus est, praeter gratia Reverendissimae Paternitatis Vestrae et clementi patrocinio. Etsi minime dubium est, quin et iustitia, et lex apud Reverendissimam Paternitatem Vestram plurimum auctoritatis haberent, quo fiat, ut ad illam confugiam tamquam ad sacram (ut dicitur) ancoram, quae mihi precor obtestorque in adipiscenda possesione canonicatus, quantum primus vacaverit, benigne patrocinari dignetur subque suis ulnis defendere. Deficiente enim mihi in tali negotio gratia Dei primum et Paternitatis Vestrae Reverendissimae nihil agam. Do fidem atque spondeo, quidquid hic humanissime suae in me benignitatis contulerit Reverendissima Paternitas Vestra, bene ab eadem positum et collocatum iri, qui primum Deum Optimum Maximum pro incolumitate longevitateque sua cum tota familia clementina praestabor, tum sedulis studiis erga illam etiam minimos servulorum secundos promereri tanta beneficia conabor. Demum nolim praetereat Reverendissimam Paternitatem Vestram, quod a reverendissimo
Ego propter auram Romanam meae valetudini omnino adversantem adhuc ante ferias Paschae domum ire institui, quo aliquantulum immo quasi exsucus et enervus tot pharmacis febribusque cerevisia nostra reficiar.
Dominus
Quam Deus Optimus nobis in multa lustra servet una cum tota familia incolumem.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae cliens et mancipium
Postscript:
Nova, quae Reverendissimae Paternitati Vestrae ex animo scripsissem, verum nulla sese tali digna principe obtulerunt.