Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, domino et maiori colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine maior colendissime. Post diligentissimam mei commendationem.
Haud scio, an quisquam sine scelere praeterire potest, quin reditum Vestrae Reverendissimae Paternitatis incolumem et illustrem ex tot praeclare obitis apud ⌊caesarem⌋ legationibus gratuletur, praesertim cum res per Vestram Reverendissimam Paternitatem gestae non tantum summam gloriam ingenio atque ornamentis Vestrae Reverendissimae Paternitati pepererint, sed maxima quoque adiumenta atque aperta auxilia ⌊huius regni⌋ rebus stabiliendis attulerint. Quare non possum, quin g[au]de[am] talem virum eumque praesulem tanta rerum experientia tan[taque p]rudentia clarum nobis esse redditum. Cuius consilio, peritia, industria ⌊regni nostri⌋ gubernacula fulciri poterunt, quem ut Deus Optimus Maximus regno ⌊regibus⌋que nostris diu servet incolumem, etiam atque etiam rogo meque Reverendissimae Vestrae Paternitati de meliori nota commendatum esse cupio.
Datum ⌊Posnaniae⌋, decima Augusti die anno Domini M-o D-o XXXII-o.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis ad mandata ⌊Lucas de Gorka⌋ castellanus Posnaniesis et capitaneus subscripsit