List #2074
Stanisław KOSTKA do Ioannes DANTISCUSMarienburg (Malbork), 1539-02-23
odebrano [1539]-03-03 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo Domino, domino Ioanni episcopo Warmiensi etc., domino modis omnibus colendissimo atque gratiosissimo
Reverendissime Domine, domine modis omnibus colendissime atque gratiosissime.
Obsequiorum meorum, tum mei ipsius sedula commendatione praemissa.
Accepi litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae, quibus scribere dignetur se pecuniam contributionum cervisiarium collectam in promptu habere atque eam Mariemburgum iuxta mandatum sacrae maiestatis regiae, domini mei clementissimi, et pristinam consuetudinem mittere velle. Saltem illi scriptis meis declararem, quo me nunc loco contineam. Certiorem itaque reddo Reverendissimam Dominationem Vestram me Sabbato ante Dominicam Invocavit Mariemburgum contulisse. Quare Reverendissima Dominatio Vestra thesaurarium suum cum eisdem pecuniis atque recognitione huc recta mittere dignetur. Etiam si aliquis casus, qui saepe plus valet quam ratio interveniret, ut mihi abeundum foret, tamen sunt hic mei scribae, quibus id negotii delegatum est, hi easdem pecunias recepturi sunt atque Reverendissimam Dominationem Vestram nomine meo de summa accepta quittaturi.
Rerum novarum nihil omnino nunc habeo praeter ea, quae iam sunt vulgatissima. Serenissimi regis nostri filiolam serenissimo Ungariae regi in matrimonium elocatam atque Sabbato ante Purificationis Gloriosissimae Virginis ferias e Cracovia profectam, quam serenissimus rex iunior una cum clementissima parente usque BCz, 1597, p. 524 in oppidum Bochnensem deduxere. Haud etiam Reverendissimam Dominationem Vestram latere arbitror sacram maiestatem regiam, dominum meum clementissimum, ad supplicem hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ intercessionem tam reginae, quam oratorum Hungariae hidden by binding⌈[ae]ae hidden by binding⌉ domino castellano Biechoviensi leniorem et commodiorem sessionem assignasse, nempe conclave hidden by binding⌈[ve]ve hidden by binding⌉ sive caminatam, ut in litteris regiis expressum est, in superiori arce, in qua olim Pyenyązek detinetur hodieque e turri Kurzanoga egressus, reliqum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉ tempus illic transacturus.
Quae omnia quamvis for hidden by binding⌈[for]for hidden by binding⌉san iamdudum fuere notissima Reverendissimae Dominationi Vestrae, tamen meum debitum quoque exposcebat, ut in hidden by binding⌈[n]n hidden by binding⌉ itidem scriptis meis illi significarem. Cui in omni hidden by binding⌈[mni]mni hidden by binding⌉bus rebus perhibens sum morem gesturus. Cu hidden by binding⌈[u]u hidden by binding⌉pio tandem Reverendissimam Dominationem Vestram optime et felicissime cum suis omnibus in annos longissimos hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ ex animo valere. Cui me iterum atque iterum promptissimis obsequiolis meis quam diligentissime com hidden by binding⌈[om]om hidden by binding⌉mendo.
Datum Mariemburgi, die Dominica hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ Invocavit, anno Domini MDXXXIX-o.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae addictissimus Stanislaus Costka de Stemberg hidden by binding⌈[erg]erg hidden by binding⌉ terrarum Prussiae thesaurarius et Golubensis capitaneus hidden by binding⌈[nsis capitaneus]nsis capitaneus hidden by binding⌉