List #5727
Sigismund I Jagiellon do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-04-29
odebrano Wormditt (Orneta), 1546-05-06 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, supremus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, domine sincere nobis dilecte.
Litteras Paternitatis Vestrae accepimus, quibus nostris respondet. De Alexandro magno studio agitur magnorum virorum allegationibus, ut salvum conductum obtineat. Sed nos tamen petitionis Paternitatis Vestrae rationem habebimus neque properanter quicquam agemus. De moneta consilium Paternitatis Vestrae nobis probatur, nisi quod iam edicta nostra passim promulgata sunt, ut mutari non posse videantur. Quod alteris litteris scribit Paternitas Vestra de Christophero Cromer, absente parte quemadmodum absolvi possit, non videmus. De his, quae in scheda scribit, amplius esse deliberandum censemus habituri suo tempore rationem.
Bene valeat Paternitas Vestra.
Datae Cracoviae, XXIX-a Aprilis anno Domini M-o D-o XLVI-o, regni nostri XL-o.
Ex mandato sacrae regiae maiestatis proprio