List #1144
Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1534-04-12
odebrano [1534]-04-21 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo domino Culmensi
Venio nunc, Reverendissime Praesul, a reverendissimo domino Cracoviensi, qui me in prandio iussit assidere lateri suo atque iterum mecum egit, ut maneam aut saltem aliquando revertar; addebat doctores theologos cupere a me discere Hebraice. Respondi hoc tempore non posse manere, sed rediturum fortasse aliquando, aut si ipse non rediero, daturum operam, ut non minus absens iuvem hic studium litterarum Hebraicarum, quam si praesens adessem. Commendavi obiter quendam illi Iudaeum factum Christianum, qui Polonice novit et Germanice bene, Latine minus bene, sed quia iuvenis est, quod nondum didicit, discere poterit adhuc. Habet hic Iudaeus, sive nunc Christianus, grammaticen a me ante annos aliquot imperfecte editam, sic tamen, ut quod deest, nunc addere possim; hanc valde laudat, et obtuli{t} meam operam et librum, ut imprimatur. Hoc valde fuit gratum dominationi illius reverendissimae, manebo enim hic fortasse dies adhuc aliquot, exspectaturus, donec hinc proficiscatur Carolus Kotzer Viennam, ut una cum illo proficiscar. “Cum ergo,” inquit reverendissima illius paternitas, “ita est animus, habeo tibi equum , qui Venetias usque portare poterit te et quae alia tibi necessaria erunt, parata sunt apud me.” Quaerebat tamen, si vestem haberem ad equitandum aptam; respondi me habere dono Reverendissimae Dominationis Vestrae. Ubi reliquisset me dominus reverendissimus, accessit ad me dominus Albertus Kiewski canonicus Varmiensis, in itinere hospes meus humanissimus, nam illi me commendaverat reverendissimus dominus Petrocoviae. Hic questus est nonnihil de austeritate Dominationis Vestrae et nescio quibus simultatibus, nimis acriter susceptis cum cognatis et amicis illius, praeterea quod et Dominatio Vestra, nescio quare, sit alienata ab eo, primum in negatione tituli canonicatus Culmezeensis, quem Dominatio Vestra dedit domino Caspari, deinde quod numquam vel leviter salutet illum Dominatio Vestra, cum sit interim confrater, ut vocant, in canonicatu Varmiensi, vellem profecto Dominationem Vestram saluti suae et valetudini consulere, cui saepe dixi nihil esse magis contrarium in Dominatione Vestra, quam melancholi{gi}a et animi commotio. Audivi idem ab aliis, Dominationi Vestrae ex animo amicissimis. Dominatio Vestra intelligit, quid velim, quare opto, ut quam diutissime prospere cum suis omnibus valeat.
Cracoviae, 12 Aprilis 1534.
Postscript:
Detinui hoc medio die Michaelem hunc propterea, quod me cum domino reverendissimo pransurum sciebam et auditurum quaedam, quae Dominationem Vestram de rebus meis scire cupiebam, quare Dominatio Vestra non huic imputabit, sed mihi. Iterum valeat Reverendissima Vestra Paternitas.
Dominationi Vestrae deditissimus Iohannes Campensis