List #1584
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-03-07
odebrano [1537]-03-24 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime Domine, domine colendissime. Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Cum proficisceretur istuc dominus
Nova, quae sunt ad nos perlata, etiamsi paulo iam vetustiora, tamen in hac scheda praesentibus inclusa Reverendissimae Dominationi Vestrae mittenda putavi. Mihi fortasse castra erunt hac aestate sequenda, cui multo melius cum
Scripsit nuper Dominus Spiegel ex aula Principis Ioachim Electoris, habita iri una comitia nescio in quo oppido Misniae per Principes Germaniae, altera vero Smalcaldiae per Principes Evangelicos, quibus eti<a>m Evangelista Lutherus intererit vel fortasse praeerit. Praeterea nihil hic habetur novi.
Quod reliquum est, commendo me favori et gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae, cui fausta precor et felicia omnia, imprimis autem diuturnam eamque prosperam valetudine[m].
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servus addictissimus
Postscript:
Cuperem, si videbitur Reverendissimae Dominationi Vestrae, novorum istorum participem fieri Dominum