» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #285

Bona Sforza do Ioannes DANTISCUS
Niepołomice, 1526-04-05
            odebrano Granada, [1526]-06-12

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 1601, s. 603-606

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

[Magnifico] et egregio viro [Ioanni Dantisco, doctori] utriusque iuris, [s]ecretario et oratori [n]ostro sincere nobis dilecto

Curia caesarea

Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lythuaniae, Russiae Prussiaeque etc. domina

Magnifice et egregie, sincere nobis dilecte.

Post eas, quas mense precedenti Tuae Strenuitati dupplicatas scripsimus litteras, quibus ea, quae tunc occurrebant, non visis adhuc litteris per Pantaleonem allatis scripseramus. Nunc autem, quamquam per eas litteras Pantaleonianas recentiores Tuae Strenuitatis habuerimus et eis iam respondimus. Et his quoque respondere placuit quo ad ea, quae important.

Legimus integras omnes illas prolixas litteras alphabeticas sacrae regiae maiestati transmissas et multum legisse placuit, omnia enim, ut aiunt, ad unguem, et ex amussim perscripsit, ex quibus cognovimus suam optimam dexteritatem et incomparabilem in his rebus regiis et nostris diligentiam, quam non nisi summa gratitudine ac gratia nostra rependere debebimus. Nec plus promittere sufficimus, quam facere cogitemus. Hocque sibi confidenter persuadeat Strenuitas Tua.

Quoad castellum Barense et castellanum eius, postquam ita iam caesareae maiestati placuit, ut iste castellanus remaneat, donec cognoscatur etc., et nobis contravenire non licet. Verum tamen, ut interesse praetendentibus terminus praefigatur, quoadusque haec quaestio in suspensio durabit, ut sic non pendeat perpetuo et ubi decidenda foret etc., prout alias scripsimus, iam nos dedimus mandatum in Barum ad thesaurarium nostrum, ut recipiat iuramentum nostro nomine a castellano moderno vel eius locum tenente super fidelitate et homagio secundum primum mandatum et decretum sacrae caesareae maiestatis. Itaque speramus facturum castellanum seu locum tenentem, si aliud interea contrarii ibidem non acciderit, quod Tua Strenuitas ibidem diligenter curare debuit.

Cum legatariis concordiam facere commissimus, nolentes nos subicere tot incertis litibus et coram suspectis iudicibus et, secundum quod cum eis concordatum fuerit, singulis de proventibus nostris satisfieri mandavimus, salva tamen protestatione circa solutionem eis fienda (istam condicionem, si possemus, addemus); quod nos haec fecimus. Si et quatenus de iure teneremur, alioquin sumus in animo et proposito repetendi ab eis iniuste et indebite persoluta loco et tempore opportunis. Et ita de his iam non curet Strenuitas Tua nec sollicitet, extremam manum illis imponere iussimus. Quamquam et pro ratione, et pro aequitate stantibus capitulis nostris confirmatis nil solvere teneremur, hoc tantum curabit, donec ibi illustrissimus vicerex fuerit, ut de illis, quae sunt iam conclusa, nil in contrarium innovetur. Et interea terminus peremptorius et locus decidendae super possessione castelli controversiae ultimus et finalis determinetur. Illudque nobis summe placuit, quod Tua Strenuitas prius sacrae caesareae maiestati et antea cancellario dixerat, ut quidquid super isto statu facere decreverint, certo faciant et nos manibus, verbis et promissis non alant, nec tot expensis afficiant.

Intelleximus optime omnia illa impedimenta, quae serenissimae regiae maiestati nobis quoque adversarii nostri obiciunt, primum de luterismo et cum duce Prussiae connubiis etc., ac Thurcano foedere, et quam optime ac rationabiliter, iuste quoque et debite nos et suam maiestatem excusaverit, et multum hoc intellexisse profuit, quod autem nunc praesumitur, quod maiestas sua cum his ducibus Germaniae aliquas condiciones coeperit nec hic umquam somniatum fuit, quod Tua Strenuitas confidenter dicere potitur. Ita ergo ob eas falsas suspiciones nos vera iura nostra amittere debeamus? Et ob hoc, quod ille dominus vicerex sic ambit et aspirat ad hunc statum nostrum, istae suspiciones debeant valere? Sicut et contra famulos tuos processum fuit, et contra nos procedere vellent? Quod autem dux Mediolani cesserit iuribus suis, et nescitur in cuius favorem, hoc subaudiat diligentius Strenuitas tua, quorsum haec evadent et quid futurum speratur.

De relevio caesareo, iam illud exsolvere commiseramus et exsolutum esse scimus ex proventibus nostris pendente sequestro retentis.

Accepimus ex litteris sacrae regiae maiestati scriptis damna et incommoda Tuae Strenuitatis cum sua indignitate ac etiam levitate in detinendis famulis ac amittendis nonnullis rebus suis perpessa, quibus compatimur ex animo. Et licet nos illi commiseramus iamdudum per mercatores Velserorum aut Focarorum dari singulis mensibus octoginta ducatos et aliquando pro tribus aut quattuor mensibus, simul servato computo praedicto, credentes eidem hoc sufficere posse et recordantes, quod orator olim matris nostrae, dum similiter ibidem agebat, LX-ta ducatis contentabatur. Verum tamen nunc pro rerum et temporum qualitate iussimus iam nunc et scribimus ad Ioannem Iacobum de Dunignano, mercatorem nostrum Venetiis agentem, ut conveniat cum mercatoribus Velseris aut Focaris, quo Tuae Strenuitati singulis mensibus respondeatur ibidem de centum ducatis, et nos his satisfaciemus et cedulas Tuae Strenuitatis redimemus, modo nullum taedium aut fastidium habeat, donec aliquem finem in rebus nostris obtineat et sollicitare, ut solet, non desinat.

De sabellinis, de quibus nobis scribit nondum pervenisse eas ad manus suas, sed postquam venerint, exspectare nostram informationem, attento, quod illi(!), cui dari debebantur, reddit se indignum his, postquam non satisfacit promissis suis, nos sumus contentae, quod eos Tua Strenuitas apud se retineat, donec aliquid certum et firmum de castro et statu nostro acceperit et obtinuerit. Et tunc, si videbit illum virum rebus nostris non defore et ita se accomodare, uti licuit et promisit, faciet etiam promissis nostris satis. Si autem caesar ibit in Italiam, eum sequatur Strenuitas Tua et hos secum afferat. Nos postea secundum negotiorum exigentiam per nostrum nuntium, quem ad visitandum caesarem mittemus, informabimus illum de his et aliis, quae successerint in negotio nostro.

De novitatibus regiae maiestati et nobis perscriptis habemus gratias et sumus gratae ac contentae, quod sic accurate et diligenter scribere solet.

Hac die accepimus suas litteras nobis et regiae maiestati scriptas Toleti ad Fagum(!) X Ianuarii. Ex quibus eadem, quae supra intelleximus, et nova recentiora cognovimus de pace futura et de sponsalibus. Sic faciat semper Strenuitas Tua, donec ibi fuerit, et regiam ac nostram conservabit gratiam optimis suis officiis et obsequiis partam.

Quae bene valeat.

Datae in Nyepolomycze, quinta Aprilis 1526.

Bona regina subscripsit

Postscript:

Vidimus copias duplicatarum suarum litterarum, quarum omnium originales habuimus.