List #1482
[Ioannes DANTISCUS] do [Georg von BAYSEN (BAŻYŃSKI)]Löbau (Lubawa), 1536-06-16
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Magnifice etc.,
Quod generosus dominus castellanus Gdanensis Magnificentiam Vestram de rebu[s] per reverendissimum dominum Varmiensem tractari coeptis certiorem reddiderit, gratum mihi est plurimum neque ambigo in benivolentiam Magnificentiae Vestrae erga me, quin id omne praestatura sit, quod in rem meam esse cognoscet. Vicissim me offero, quantum facultates meae possun[t], ubi commodo et ex usu Magnificentiae Vestrae umquam esse potuero propensissimum.
In causa ista diutius cunctandum non esse, quemadmodum Magnificentia Vestra scribit, ipsemet minime fore considero, verum quia reverendissimus dominus Varmiensis pauloante mihi scripsit, quod me a congressu cum eo aliquantisper adhuc propter suspiciones continere debeam, quousque me vocaverit, exspectandum mihi esse censeo. Quamprimum conveniemus, de omnibus Magnificentiam Vestram participem faciam. Deus et fata viam invenient. Illius in omnibus cum salute animae meae fiat voluntas. Qui ea[ndem] Magnificentiam Vestram quam diutissime sospitem et felicem conservet.
Lubaviae, XII Iun[ii] MDXXXVI.