List #1617
Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) do Ioannes DANTISCUSRome, 1537-04-06
odebrano [1537]-07-16 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, coadiutori Varmiensi, domino suo clementissimo
Litteras manu Reverendissimae Dominationis Vestrae 24 Decembris scriptas Romae accepi 19 Martii, quibus mihi toto hoc anno, quo Romae sum, nihil contigit gratius. Affirmare enim ausim nullum filium ardentius amare posse patrem suum quam amem, ut aequum est, Dominationem Vestram Reverendissimam. Numquam enim oblivisci beneficiorum in me collatorum in Brabantia, Germania et istic in Sarmatia potero. Vix credat Dominatio Vestra Reverendissima, quam gaudeam, quoties hic vel in mensa domini mei cardinalis vel aliis locis occasio datur honorifice de Vestra Dominatione Reverendissima loquendi. Desinat, quaeso, Dominatio Vestra Reverendissima sese excusare, quod non satis aut pro eruditione aut dignitate ([s]ic enim scribit Dominatio Vestra Reverendissima) ob tenuitatem fortunae exceptus sim; sciam ego me supra quam fortuna tum patiebatur {me} liberaliter a Dominatione Vestra Reverendissima fuisse tractatum. Haec ergo utrimque missa faciamus. Curavit reverendissimus dominus meus Contarenus cum multis quemadmodum tandem rescivi aliis apud pontificem inscio penitus me, ut mihi pensio annua assignetur centum ducatorum super praepositura Herbipolensi, quam habiturus est dominus Mauritius ab Hutten. Ego exitum rei exspecto nudius tertius, res commissa est duobus cardinalibus; sive quid eveniat sive non, parum sim sollicitus. Brevi me constitui recipere in Germaniam, satur enim sum Italiae ob veteris inscitiae nimis multos patronos. Utinam contingat Dominationi Vestrae Reverendissimae in Italiam causa concilii, quod pontifex valde urget, venire, mihique detur iterum sua praesentia frui. Sperarem si id eveniret aliquid magni boni secuturum. Philippus valde attactus videtur commentariolo meo in duas epistolas Divi Pauli, dignatus est tamen in libro ad regem Angliae honorifice illius et mei facere mentionem. Nihil dubitarem, si daretur cum illo colloqui amice, quin errorem suum agnosceret. Deus optimus maximus dignetur causae suae favere et afflictissimae Germaniae succurrere. Videbit spero Dominatio Vestra Reverendissima Paulum sese ab iniuriis vindicantem egregie et velamen illud a facie Mosi et prophetarum iterum auferentem. Quamquam enim per Christum ablatum fuit semel, tamen ita per Deo et omnibus hominibus invisos sophistas sic repositum fuit, ut propemodum videri potuerit per Christum numquam ablatum fuisse, qua re permoti Lutherani alia via in alterum extremum praeterito penitus medio profecti sunt, quare scopus in medio relictus utrique parti cum gratia monstrabitur a Paulo ipso. Lovanienses hortati sunt me diligenter, ut libellum augeam, quod et faciam. Spero adiuvante Deo brevi et in reliquas omnes Divi Pauli epistolas commentarium adiungam, in prophetas quoque annotatiunculas quasdam adiciam fortassis. Videbis nihil esse Homerum, Vergilium etc., si cum illis contuleris. Miraberis forte praeter meum morem haec tam magna tam audacter audere promittere. Nisi certissimis essent certiora, nequaquam auderem. Nihil tamen temere temptabo, sed bonos et doctos in consilium adhibebo, inter quos te quam maxime unum cuperem habere. Verum haec hactenus. Petrum nostrum Mirabilem hic vidi sanum et barbaricis exuviis indutum. Nybbelschyzt est Bononiae. Quia Dominatio Vestra Reverendissima dignata est omnium suorum verbis me salutare, dignetur etiam meis amicis resalutare. Nusquam cuperem meos centum ducatos libentius quam apud illos cum bonis sociis absumere, si res meae paterentur. Domino fratri meo Leonardo nunc scribere non possum, sed scribam brevi. Hic dominus Ioannes Rumpoldus canonicus Warmiensis a talibus mihi commendatus est, ut audeam illum tuto Dominationi Vestrae Reverendissimae commendarem; nihil cupit aliud, quam Dominationem Vestram Reverendissimam innotescere. Decrevit enim Warmiae residere et scit Dominationem Vestram Reverendissimam coadiutorem factum reverendissimi domini Warmiensis. Oro Dominationem Vestram Reverendissimam, quamquam opus in hac {in} re apud eam precibus meis scio non fore, cum mihi si cuiquam alii constet de summa erga omnes eaque innata humanitate: oro tamen, sentiat hic Dominus precibus meis nonnihil factum se Reverendissimae Dominationi Vestrae cariorem. Valeat Dominatio Vestra Reverendissima cum omnibus suis quam diutissime animo et corpore feliciter sano.
Romae, 6 Aprilis 1537.
Dominationi Vestrae Reverendissimae deditissimus Ioannes Campensis