List #1694
Bona Sforza do Ioannes DANTISCUSSzydłów, 1537-08-27
odebrano [1537]-09-04 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendo in paper damaged⌈[Reverendo in]Reverendo in paper damaged⌉ Christo patri, domino Ioanni Dantisco paper damaged⌈[Ioanni Dantisco]Ioanni Dantisco paper damaged⌉ episcopo Culmensi, sincere paper damaged⌈[sincere]sincere paper damaged⌉ nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Littuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina et heres etc.
Reverende in Christo Pater, nobis sincere dilecte.
Accepimus litteras Paternitatis Tuae, illis quoque inclusas has , quas il paper damaged⌈[l]l paper damaged⌉lustris comes a Nassau transmisit vertique eas in Latinum curavimus, ex quibus omnia, quae per nos exspectabantur, plane intelleximus. Gratum nobis exstitit, ut quae habemus in hoc negotio quam plures tractatus explicare animum nostrum valeamus et amplecti tandem, quod potiu text damaged⌈[u]u text damaged⌉s fore iudicabimus. Tua igitur Paternitas quemadmodum suo Marte hoc negotium proposuit, ita eodem quoque illud absolvat, hac quippe condicione interposita, ut de nobis vel minimum praesumi non possit, quo hoc negotium tractari written over e⌈eii written over e⌉ per nos coeptum sit, nostrae si quidem auctoritati non parum detrahi videretur, confidimus tamen hoc dexteritati Paternitatis Tuae.
Venerabilem custodem Varmiensem, quem nobis commendat Paternitas Tua, illius virtutis et intercessionis Paternitatis Tuae rationem libenter habebimus faciemusque apud sacram regiam maiestatem commendatum illum. Remittimus etiam litteras illas, quas a nobis remitti Paternitas Tua postulavit.
Quae bene valeat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ in Schydlovo, feria secunda post festum Bartholomaei M-o D-o XXXVII-o.
Ad mandatum proprium sacrae maiestatis reginalis