List #2326
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUSVilnius, 1540-07-26
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-08-02 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Podstawy źródłowe - stare druki:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia Varmiensi episcopo, domino observatissimo
Reverendissime Domine, domine observatisssime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Quae Reverendissima Dominatio Vestra postulavit, ea sunt omnia impetrata. Nam et de tempore salvi conductus detractum est, et litterae cum ad dominum Costckam, tum ad cives Gedanenses datae sunt de arcula, et commissiones Reverendissimae Dominationi Vestrae perscriptae mittuntur. Non solet serenissima maiestas regia, quae semel alicui concessit, ea commutare. Sed cum instaret atque urgeret reverendissimus dominus meus Chelmensis, dedit hoc precibus illius, ut imminueret aliquid de tempore salvi conductus, sex tamen diebus additis ad eum, quem scripserat Reverendissima Dominatio Vestra, quod aequum esse videbatur, ut post cognitam causam libertas ei discedendi daretur. Quarto ante die, quam venisset nuntius Reverendissimae Dominationis Vestrae, allatae erant ab Alexandro litterae ad dominum doctorem Ioannem, in absentia ad dominum praepositum Vilnensem. Sed nescio, quo factum sit, ut dominus praepositus non prius causam Alexandri apud reverendissimum dominum Chelmensem agere coeperit, quam a Vestra quoque Reverendissima Dominatione litterae venissent, idque praesente me. Cui cum ego plurimum restitissem, non esse sibi tanti dixit Alexandrum, ut illius causa me sibi vellet esse offensiorem, quem sciret maiori sibi usui esse posse quam Alexandrum. Itaque se missum esse facturum hominem recepit, alium ut sibi patronum quaereret. Ita nemo fuit, qui verbum Alexandri causa faceret neque litteris suis quicquam profecit. Cetera cognoscet Reverendissima Dominatio Vestra cum ex serenissimae maiestatis regiae, tum ex reverendissimi domini mei Chelmensis litteris.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Vilna, ipso die Divae Annae 1540.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis