List #2568
Sigismund I Jagiellon do Ioannes DANTISCUSBrest-Litovsk, 1542-06-01
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-06-07 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
In ipso itinere nostro, quod ex Lithuania in Poloniam facimus, redditum nobis est responsum ex comitiis, quae Marienburgi a consiliariis et statibus terrarum Prussiae proxime celebrata sunt, et quoniam cum propter festinationem, quam ad conficiendum iter hoc adhibemus, tum propter huius itineris summam incommoditatem in cogitationem de responso descendere non potuimus, deliberationem hanc Cracoviam usque reiciendam censuimus, ubi deliberatione maturiore adhibita auctoritate nostra, ea, quae in comitiis Marienburgensibus decreta ex re publica intelligemus, comprobabimus. Et quoniam contributio etiam in eis comitiis statuta est, quae sine mandatis nostris exigi non potest, mandabimus Cracoviae confici et conscribi mandata. Verum interim Paternitatis Tuae erit cancellariam nostram instructam reddere nomenclaturis eorum, ad quos istic litteras mandatorum dari censebit, quosque exactores deligendos putabit.
Bene valeat Paternitas Vestra.
Datae ex Brzesczie, prima Iunii anno Domini MDXLII-o, regni vero nostri anno XXXVI-o.
Ad mandatum sacrae maiestatis regiae proprium