Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino meo clementissimo et gratioso
Post obsequiorum meorum exhibitionem.
Reverendissime Domine, domine clementissime et gratiose.
Vicaria huius ecclesiae Warmiensis per obitum quondam domini Stephani Hincsze ⌊Gdani⌋ proxime defuncti de collatione Reverendissimae Dominationis Vestrae vacat. Quam quidam sacerdos, qui ex ⌊Livonia⌋, vir honestae vitae, huc nuper se c<o>ntulit, sibi conferri rogat. Vicaria haec in annuis proventibus tantum marcas viginti habet, quibus nemo, nisi alio beneficio adiuncto, hic sustentari potest. Is sacerdos, qui eam cupit, aliam vicariam hic possidet. Si Reverendissimae Dominationi Vestrae eam huic conferre placuerit, dispensatione opus foret, auctorita
<te>
Reverendissimae Dominationis Vestrae imparcienda, hoc autem, quempiam alium eo beneficio provideri libuerit, est in potestate Reverendissimae Dominationis Vestrae.
Praeterea venerabilis dominus ⌊Mauricius Ferber⌋, qui promptissima obsequia Reverendissimae Dominationi Vestrae offert, rogavit me, ut sui mentionem facerem, quod in proximis Quattuortemporibus ad sacros sacerdotii ordines promoveri cupiat, humiliter orans, ut tunc iis sacris ordinibus initiari per Reverendissimam Dominationem Vestram posset.
Cuius gratiae et favori me obsequiose commendo.