Eruditione et reliquis dotibus clarissimo viro, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ Culmensi episcopo, ⌊serenissimi Poloniae regis⌋ oratori, domino suo, ⌊Ratisbonae⌋ in aedibus domini decani
⌊Ratisbonae⌋
Absolvitur iam nunc tandem, quod reliquum fuerat Psalmorum .
Nos ⌊hinc⌋, ⌊Eobanus⌋ et ego, ad Te proficiscemur 1532-05-07⌊perendie1532-05-07⌋, 1532-05-06⌊cras1532-05-06⌋ enim non poterimus, quod nulli adhuc ligari potuerint libelli. Duodecim illa exemplaria, quae nigro corio obduci vis, nos nobiscum adferre non poterimus, opus enim esset nos hic quinque minimum aut sex diebus subsistere. Relinquemus tamen hic, ut postquam concinnata fuerint, continuo mittantur.
⌊Eobanus⌋ mittit ad Te ⌊⌋, quod mihi nondum legit, sed certissimis et poeticis argumentis colligo futurum, ut optimum Tibi videatur. Adsidebam enim, cum illud primum meditaretur et scribere inciperet vidique manifesta ⌊Apollinis⌋ faventis signa; coepit enim homo
cf. Pers. 1.106 nec pluteum caedit nec demorsos sapit unguis. ⌊pluteum caedere
, caput scalpere, ungues morderecf. Pers. 1.106 nec pluteum caedit nec demorsos sapit unguis. ⌋, obiurgare ⌊uxorem⌋ inprimis, deinde ordine liberos omnes, et nisi ego, numinis praesentiam sentiens, in tempore furori cedens, subduxissem me, credo, ne ab eo quidem, qui tua causa illi carissimus est, abstinuisset. Meus ergo ⌊Eobanus⌋
cf. Adagia 2154 Aut oportet Tragoedias agere omneis, aut insanire ⌊tum non insaniebat aut versus faciebat, sed utrumquecf. Adagia 2154 Aut oportet Tragoedias agere omneis, aut insanire ⌋.
Vera esse, quae scribo vel illinc colligere tibi licebit, quod in nuperrimis, quas ad te scripsi, ⌊⌋ vidisti duplicem picturam. Sic enim metuere tum coepi, ut ligneus calamus, quo principium ⌊⌋ scriptum fuerat, mihi e manibus exciderit nec reperire postea potuerim. Est ⌊homo⌋ tam erga me humanus, ut sua humanitate me tantum non occiderit. Neque alea, neque ⌊Venus⌋ damnosa fuit nobis, sed in vino cum pecunia naufragium fecimus, sic tamen, ut nos enataverimus. Spero ignosces mihi, si unum atque alterum florenum repotaverimus amplius, quam oportuisset, ⌊rex meus Narragoniae⌋[1] et ego primus hic factus cancellarius illius.
Vale, vir amplissime.