List #830
Sigismund I Jagiellon do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1532-09-09
odebrano 1532-09-15 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Culmensi sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae totiusque Prussiae ac Mazoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Expendentibus nobis in animo nostro diligenter, quam in periculosissimo statu nunc sint res Christianae et quam ingens discrimen immineat nobis, regno nostro et terris nostris Prussiae, cum paries nobis proximus ardet, ardent enim omnia bello, nec solum in Hungaria et Austria, sed in aliis quoque dominiis hostisque communis nominis Christiani quasi in limine est, operae pretium ergo est nobis unacum subditis nostris malum hoc maturo consilio antevertere rebusque nostris ita prospicere, ut nos ipsos, rempublicam dominiaque nostra servare possemus. Atque ideo conventum terris Prussiae generalem in oppido nostro Mariemburgensi pro die festo sancti Michaelis archangeli proxime venturo indicendum et statuendum omnibus ordinibus terrarum illarum duximus et indicimus ac statuimus praesentibus. Quare mandamus Strenuitati Tuae, omnino habere volentes, ut ad praedictum conventum ad oppidum Mariemburg pro festo sancti Michaelis veniat, auditura ea, quae per nuntium nostrum declarabuntur de hisque una cum aliis consiliariis nostris et statibus ac ordinibus terrarum Prussiae studiosius efficaciusque quam antea consultura aliterque non factura pro gratia nostra.
Datum Cracoviae, feria secunda proxima post festum Nativitatis Gloriosissimae Virginis Mariae anno Domini millesimo quingentesimo tricesimo secundo, regni vero nostri anno vigesimo sexto.
Ad mandatum sacrae regiae maiestatis proprium