List #878
Mauritius FERBER do Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1532-12-26
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice et frater observande.
Cum sui recommendatione longaevam in Domino prosperitatem et salutem.
Quid Alexander Sculteti, canonicus ecclesiae meae, a Vestra Reverendissima Dominatione ex iure suo quaerit, Vestra Reverendissima Dominatio ex ipsius litteris praesentibus inclusis intelliget, an autem ii canonicatus et praebenda per familiaritatem quondam Alberti ita efficaciter sunt reservati, ut ipse asserit, me fugit. Papam tamen omnia in beneficiis posse et datam variare, anticipare et postponere. Meo malo litigando id aliquando expertus sum. Vestra Reverendissima Dominatio ante executionem citationis meo iudicio nihil habeat vereri et credo, quod etiam eam exsequi non audeat, ne etiam hoc temptet minusque cogitet, illi persuasimus. Nam ius eius non esset plane ita perspicuum quemadmodum sibi persuadeat, nec nostra hoc tempore iustitia et tranquillitas a papa, sed rege, petenda et sollicitanda esset etc. Si id grave Vestrae Reverendissimae Domiantioni non esset, cuperem, quo mihi mitteret exemplar provisionis suae, ut inde me aliquantulum de iure ipsius resolvere valerem. Nam hoc certum est quondam Albertum mense ordinario decessisse.
Si Vestra Reverendissima Dominatio proficisci in Petercoviensem conventum statuerit, rogo quatenus mihi id per praesentem meum puerum ac diem exitus sui et a quo loco significare dignetur. Cetera ex litteris, quas communiter ad dominos consiliarios direxi, Vestra Reverendissima Dominatio, quam ad Nestorea saecula cum incremento honoris et dignitatis felicissime valere cupio, intelliget.
Ex arce Helsberg, 26 Decembris 1532.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae bonus frater Mauritius episcopus Varmiensis scripsit