Accepi ⌊hic⌋ ⌊⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae cum aliis ⌊regiae ac reginalis maiestatis⌋ litteris ⌊Cracoviae⌋ 1525-06-13⌊13(!) Iunii1525-06-13⌋ datis 1525-08-10⌊10 mensis praeteriti1525-08-10⌋, quae mihi adeo fuerunt gratae, quod prae nimia animi laetitia eas ex gaudio lacrimis prorumpentibus perlegi saepius, praesertim cum me in hoc exilio consolatur et boni animi esse iubet, gratam asserens hic servitutem meam nostris esse principibus et me delationes quascumque non timere debere, cum fide et solita mea diligentia res mihi commissas tracto, debitam me gratiam promeriturum, unde cum aliud non possim, Dominationi Vestrae Reverendissimae, quas tenuitas mea potest, immortales habeo gratias. Deus Optimus Maximus rursus omnia vota et coepta Dominationis Vestrae Reverendissimae prosperet et secundet illamque perpetuo gaudio afficiat.
Scribit mihi Dominatio Vestra Reverendissima, quod boni debeam consulere, quod rarius ad me dentur litterae. Illas certe numquam mihi tam ardenter efflagitabam, quam ipsis serenissimorum principum nostrorum negotiis, quae interdum scientiam, quomodo res apud nos haberent, postulare videbantur, nam multa huc ex curia archiducis Austriae et aliunde scribebantur, quae rebus nostris impedimenta ferebant. Hinc est, quod expeditio status Barensis hactenus in moram est protracta. Omnia ⌊hic⌋ suspicionis sunt plena. Qualis quisque est, tales omnes retur esse alios. Hic profecto
cf. Ov. Tr. 5.8 Passibus ambiguous Fortuna volubilis errat, / Et manet in nullo certa, tenaxque, loco. ⌊ambiguis passibus fides errat encrypted ⌈fides erratfides errat encrypted ⌉ et si hic est nusquam infirmiorcf. Ov. Tr. 5.8 Passibus ambiguous Fortuna volubilis errat, / Et manet in nullo certa, tenaxque, loco. ⌋.
De negotio Pruteno et coram caesare ac aliis ubi videbatur expedire, id egi, quod existimationi et dignitati regiae conveniebat eoque libentius, quo haec res semper mihi cordi fuit, maxime idem egi in his, quae indutias cum Turcis confectas spectant, quas ego, ut fierent, semper ex animo precatus sum. Hic revera nullam adhuc in rem nostram spem video.
Quod haec mutatio de episcopatu Posnaniensi apud nos sit facta me maximopere male habuit, numquam ego id de S encrypted ⌈SS encrypted ⌉ mihi persuasissem et cum non habetur alia meritorum ratio, mihi etiam non parum spei ademit, quae tamen in Deum imprimis et deinde in Dominationem Vestram Reverendissimam tota est reposta, fortassis ad meliora haec mora tendit, sic plerumque fit, quoties voluit fortuna iocari, dat interdum indignis, ut digniores ab his dinoscantur.
Saepius sum questus Dominationi Vestrae Reverendissimae, ut scribit, neque abs re, de provisione, quae mihi nescio quibus modis fit, quod semper aere alieno sum obnoxius quod, difficulter sine ⌊maiestatis regiae⌋ hic haberi potest commissione. Superioribus diebus, si forte fortuna huc ⌊Wolff Haller⌋, ⌊Fuggarorum⌋ factor, non applicuisset, cum quo antiqua mihi est consuetudo, quomodo me hic usque ad pecunias per dominum ⌊Ludovicum⌋, collegam meum, ex ⌊Neapoli⌋ missas sustinuissem, nullum sciebam modum. Ab eodem ⌊Haller⌋ trecentos ducatos 1525-05-05⌊5 Maii1525-05-05⌋ BNW BOZ 2053 nr 582 f. 59v accepi in mutuum, quemadmodum prius Dominationi Vestrae Reverendissimae scripsi, de iis statim centum evanuerunt, cum mulam pro 50 ducatis et vestes aestivales pro totidem emissem, cum reliquis ducentis aegre usque ad 1525-07-03⌊tertium diem Iulii1525-07-03⌋ me continui, in quo mihi ex parte domini ⌊Ludovici⌋ ⌊hic⌋ alii trecenti sunt numerati. Faciam quodcumque velim, tamen id cum honore ⌊maiestatis regiae⌋ in hoc, quo fungor, munere efficere non possum, ut singulis computatis quolibet mense centum ducati non expendantur, sicut hoc Deo duce calculi mei aliquando plane testabuntur. De his trecentis, quos a domino ⌊Ludovico⌋ accepi, usque in hunc diem vix mihi centum restant, cum quibus tamen usque ad finem istius mensis persistere possum, quod si interea nihil mihi mittetur, ⌊ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando ⌋ trapesitas cogar, donec dominus Ludovicus mei miserebitur cum 70 ducatis, quos ⌊reginalis maiestas⌋ pro menstruo stipendio deputavit. Pro oratore, ut incepi, ad ⌊utriusque maiestatis⌋ decorem agere ⌊hic⌋ non possum, pro agente et factore cum una mula et tribus vel et quattuor servis emptis ab aliquo tabernario prandiis possem, cum autem maiestas regia vult, ut etiam scribit Dominatio Vestra Reverendissima, quod hic sim non reliquis inferior orator, sicut suae regiae dignitati et hic apud exteros excelsae existimationi bene convenit et ut mihi debitus suae maiestatis nomine honor et locus concedatur, quodque habeam, cum ad curiam eundum est, comites et aliquando episcopos atque alios ⌊caesaris⌋ aulicos, qui me conducant, ut hic moris est, et antecedant vel sequantur, necessarium est, quod locum et mensam iis illecebris, ut tales capiantur, habeam accommodam, quod hac menstrua impensa fieri nequit. Aliud est esse in ⌊Urbe⌋ aut in ⌊Italia⌋ oratorem, aliud in aula ⌊caesaris⌋ et in ⌊Hispania⌋, id enim iam ter sum expertus et numquam minus singulis computatis, immo plus interdum centum ducatis per mensem superinscribed⌈per mensemper mensem superinscribed⌉ a me est expositum, quemadmodum hoc rationibus on the margin⌈ionibusionibus on the margin⌉ ex thesauro maiestatis regiae manifestum fieri potest. Velim nihilominus, si hoc cum decoro maiestatis regiae assequi daretur, quod decem sufficerent. Habuit olim illustrissima ⌊domina dux⌋, mater ⌊reginalis maiestatis⌋, agentem seu factorem in aula caesaris ⌊Barchinonae⌋, cum ego etiam illic essem, ⌊Gotifredum Caraczolum⌋, cui quolibet mense 80 ducatos impendebat, qui nisi unam habuit mulam et tres aut quattuor servos; ego hic pro tanti regis oratore cum sex aut septem equis ac decem famulis et numquam sine hospitibus, qui etiam non vocati veniunt, 70 ducatis possum subsistere? Velim tamen certe, ut scripsi, quod possem citra ⌊maiestatis regiae⌋ indignitatem, vel quod aliquis hic pro me ageret qui posset, et ego Dominationi Vestrae Reverendissimae BNW BOZ 2053 nr 582 f. 60r ut consuevi, in cancellaria servirem sorte mea contentus. Est bene verum, quod cum dominus ⌊doctor Borgius⌋ mecum ageret in ⌊Valleoleti⌋ — haec civitas unica est in ⌊Hispania⌋, in qua leviore impensa quam in aliis omnibus vivitur — quod tantum pro victu cotidiano non exponebatur, tamen cum ad accessoria itum est et ad ea, quae spectant equos, famulos, utensilia, domus et plurima alia, quae recensere longum esset neque sine molestia a Dominatione Vestra Reverendissima legi possent, ad priorem numerum, hoc est centum ducatos semper fuit perventum. Post illius abitionem frequentabant me et mensam meam vel ii, qui antiquam consuetudinem et familiaritatem mecum renovabant vel alii, qui novas amicitias mecum inire studebant. Et, ut scripsi, hoc pro regio decoro convenire mihi videbatur, ne solus in plateis, cum negotia agerem regia, ut scurra aliquis obequitarem, quod ne infimus quidem orator, ne dicam agens, hic facit, quin habeat aliquos suae farinae, qui in mulis eum comitentur. Nemo est praeterea de omnibus meis servis, ut scripsi domino ⌊doctori Borgio⌋ etiam de iis, quos ex domo mecum adduxi, qui hic Polonis stipendiis mecum militare velint; quisque fere menstruos ducatos a me exposcit, quandoquidem omnia hic sunt cariora, quam apud nos, et quae ad victum spectant in duplo cariora sunt, quam in ⌊Valleoleti⌋ et ⌊Madrilis⌋ fuerunt. Quod regesta mea aliquando testabuntur. Testabitur etiam is nuntius ⌊Pantaleon⌋, qui mecum fuit usque in tertium mensem a domino ⌊Ludovico⌋ ad me missus, cum ex ⌊Baro⌋, ut spero, omnium rerum secum ferens expeditionem ad reginalem maiestatem perveniet. In aestate praeterita et in iis infernalibus, non caloribus, sed ardoribus in tribus diebus a dispensatore meo semper decem ducati exponebantur; ad praesens vero ordinem feci in hoc autumno, in quo maior rerum copia esse solet aliquibus equis venditis, quos in ea spe servaveram, credens quod in dies cum primis litteris revocari debuissem, lucratusque sum unum diem; per dies enim quattuor decem ducati sufficiunt. Quod si diu durabit, nescitur. Postquam veniet ⌊rex Franciae⌋, redibit ⌊caesar⌋, et soror regis cum legato et tot oratoribus applicabit et cum se huc omnium istorum regnorum primores conferent, omnia in maius pretium excrescent; hic nempe sunt homines qui res suas aestimare sciunt. Nihilominus dabitur omnibus modis a me opera, quod in istis futuris pompis inter reliquos oratores serenissimi regis mei dignitatem et aestimationem, quemadmodum convenit, tueri possim etiamsi cum meo maximo damno in posterum fieri deberet. BNW BOZ 2053 nr 582 f. 60v Habeoque eam firmam in Dominationem Vestram Reverendissimam fiduciam, ut mihi pollicetur, si recepero id a ⌊Fuccaris⌋, quod necessitas et honor ⌊maiestatis regiae⌋ postulabit, intercessuram ad eandem maiestatem Dominationem Vestram Reverendissimam, quo necessarium meum debitum et iusto ordine contractum dissolvetur. Et sicut effecit Dominatio Vestra Reverendissima, quod chirographus meus paulo ante a ⌊Georgio Hegel⌋ est redemptus, sic etiam, quaeso, dignetur efficere, quod item alter super alios trecentos ducatos de 1525-05-05⌊quinta die Maii1525-05-05⌋ redimatur, quo fidem hic servare possem. Scripsi prius Dominationi Vestrae Reverendissimae, quod centum ducatos, quos a domino ⌊doctore Borgio⌋ in mutuum accepi, converti in argentum, unde cum nuper ex ⌊⌋ ⌊maiestatis regiae⌋ ⌊Cracoviae⌋ 1525-03-13⌊13 Martii1525-03-13⌋ datis intellexissem, mihi diutius hic esse immorandum, ut aliis etiam oratoribus par viderer, accepi alios centum ab ipso amico meo singulari Wolff Haller, quos illi antequam ex aula caesaris divertam solvere promisi. Pro iis etiam argentum emi. Quando erit redeundum, et hoc debitum solvendum, rursus argentum hoc vendi potest et parum in eo in fabrica saltem amittetur. Haec igitur omnia tam diffuse in notitiam Dominationis Vestrae Reverendissimae perducere volui, ut quomodo omnia haberent atque etiam ipsum meum animum in omnibus cognosceret, porro nollem minimum de me male suspicionis locum relinquere, verum omnia ingenue et aperte pro fide mea tam in rebus mihi commissis, quam in singulis aliis me hic egisse videri, quod Deo Optimo Maximo duce numquam a me secus videbitur.
De oratore caesaris, qui cum vellere aureo hinc fuit expeditus, quod no<n>dum de eo quicquam Dominatio Vestra Reverendissima ut scribit, intellexerit, non parum miror causas, tamen morae illius esse suspicor, quas maiestati regiae descripsi.
De matrimonio vero reginulae nostrae, quod ille proponere debuit, post mortem ducis Frederici Saxoniae nihil futurum certo credo, sic enim haec agebatur practica. Postquam marchio Brandeburgensis Ioachimus in electione desciverat a caesare, soror caesaris Caterina, quam nunc habet rex Portugaliae, promissa filio Ioachimi marchionis illi fuit adempta et iterum nepoti ducis Frederici ex fratre Ioanne promissa cum ampla dote. Cum autem hoc promissum, nescio qua de re, servari non potuit et ista Caterina regi Portugalensi in coniugem fuit data, ut huiusmodi promissum rependeretur, caesar voluit apud serenissimum regem nostrum agere, ut nepoti ducis Frederici reginula nostra daretur, promittens de suo pro dote centum milia ducatorum. Ad praesens autem, cum dux Fredericus est mortuus, suspicor etiam haec omnia una cum illo interisse. Aliud his de rebus in meam notitiam non pervenit. Habet tamen alios reginula nostra procos, ut ducem Mediolani et marchionem Mantuae, sicut de iis latius ex ⌊⌋
BNW BOZ 2053 nr 582 f. 66r
Dominatio Vestra Reverendissima intelleget, habitura multo etiam his digniores, modo magistro Prussiae, ut huc est perscriptum, non sit desponsata, quem rumorem hic quantum potui in nihilum redegi.
Gaudeo plurimum quemadmodum scribit Dominatio Vestra Reverendissima, quod tam verbosae ac incultae meae litterae vel potius volumina non sint ingrata maiestati regiae. Qua de re, quandocumque mihi dabitur tempus et occasio, non omittam istas omnium rerum ephemerides prosequi. Nec me labor iste gravabit, praesertim cum hanc maiestatis regiae voluntatem esse sciam, a qua me, cf. Verg. A. IV 336 ⌊dum spiritus hos reget artuscf. Verg. A. IV 336 ⌋ et Deus mihi intellectum dederit, nullus labor neque ulla on the margin⌈ullaulla on the margin⌉ difficultas sive grave etiam discrimen amovere poterit, quod sibi certo Dominatio Vestra Reverendissima de me polliceatur, non frangam Deo duce fidei tesseram. Quo fit, ut hoc exilium donec illius maiestas voluerit non gravate feram.
Quae in negotio Barensi egi et quantum difficultatis, laboris atque indignitatis sustulerim, ⌊⌋ meae ad maiestatem regiam referent. Omnia tamen superinscribed⌈tamentamen superinscribed⌉ sic sunt transacta, quod spero nos deinceps istius status pacificam possessionem habituros, penitus, ut reor castro amisso encrypted ⌈castro amissocastro amisso encrypted ⌉. In hunc finem omnia acta sunt. Si fuisset melius custoditum encrypted ⌈custoditumcustoditum encrypted ⌉ meum non de culpa disputare, numque factum fuisset sequestrum encrypted ⌈sequestrumsequestrum encrypted ⌉. Ego tamen consulerem, si quicquam in me est consilii, quod status iste venderetur encrypted ⌈status iste vendereturstatus iste venderetur encrypted ⌉, numquam carebit difficultatibus encrypted ⌈difficultatibusdifficultatibus encrypted ⌉ Sic iste vicerex encrypted ⌈vicerexvicerex encrypted ⌉ inhiat; sunt etiam alii multi respectus, sed ista una ratio est potissima.
Optime fecit Dominatio Vestra Reverendissima, quod mihi epistulam ad nuntium pontificis reverendissimi domini Premisliensis et copias de rebus Prutenis quam etiam de indutiis cum Turca confectis miserit. His enim et caesari satisfeci et plurimorum rabiem compescui, ut ex decretationibus desuper cognoscet.
Gedanenses, quos cogor dicere conterraneos meos, nihil in malam rem moror. Utinam Deus maiestati regiae cum regni sui primoribus eum daret animum, quo illorum pertinacia et fastus dignis et eisdem, ut meriti sunt, modis puniretur, quod suspicor commode posse fieri, si ex animo et bona fide dissidium hoc inter maiestatem regiam et magistrum seu ducem Prussiae est compositum. Scripsit mihi ex Antverpia 8 Iulii praeteriti cancellarius domini magistri Clingenbegk, qui hic in Hispania tanto tempore mecum habuit commercium, in haec verba: „quibus modis facta est concordia inter maiestatem regiam, dominum vestrum, et inter magistrum Prussiae, dominum meum, credo vos non ignorare. Deus faciat, quod ista concordia sit stabilis et firma. Amen.” Et hoc „Amen” quemadmodum illum nosco, valde mihi est suspectum.
Dominus archiepiscopus Lundensis, qui hic agit nomine regis Daciae extorris et mecum est continue in contubernio, rettulit mihi antequam haec compositio facta esset,
BNW BOZ 2053 nr 582 f. 62v
regem suum dixisse: „si nunc rex Poloniae saperet et vellet[1], cum magister Prussiae nihil habet, et ea, quibus me fraudavit, absumpsit desertusque est ab omnibus amicis et nemo ei credit amplius, actum esset de Prussia et omnibus fortunis eius.” Si omnia sic se habent, quemadmodum iste archiepiscopus de magistro loquitur, parum illi foret fidendum; sed meum non est in iis divinare, cf. Ov. Hal. II 85 ⌊exitus acta probabitcf. Ov. Hal. II 85 ⌋ etc. Magna spes fuit domino magistro in fratre suo marchione Ioanne, de quo scripsi, quibus modis aliquoties inter nos conventum fuit. Cum vero rex Franciae captivus Hispaniae applicuisset, caesar marchionem Valentiam, ubi regina coniunx eius degebat, praemisit, ut illic regem advenientem bene tractaret; unde bonus iste marchio, vel ut commissioni caesaris aut uxoris suae desideriis et mandatis satisfaceret in summis caloribus per postas Valentiam accelerabat. Quo cum pervenisset ac imprimis caesari in exceptione regis Galliae et deinde plus fortassis, quam tempori conveniebat, votis coniugis suae obsequens fuisset, in acutissimas febres incidit et condito testamento in illis 5 die Iulii animam exhalavit non sine plurimorum in aula dolore et multorum Hispanorum summo gaudio. Certe, cum sic res inter maiestatem regiam et dominum magistrum transacta est, summopere eum vivere cuperem. Fuit alias apud omnes gratiosus princeps et aulicae humanitatis plenus. Deus Omnipotens dignetur illi aeternam dare beatitudinem.
Reverendissime Domine. Ea, quae mihi in notis Dominatio Vestra Reverendissima descripsit, ducem Mediolani a N encrypted ⌈NN encrypted ⌉ pendere et quod illi quotannis sex milia ducatorum solvere sit solitus, dudum ante domino Ludovico etiam in notis significavi; nihil tamen hic sine illo fieri potest neque cum nobis; his praesertim temporibus valde contrarium expertus sum; magis metuendum est a vicerege encrypted ⌈a viceregea vicerege encrypted ⌉ qui has nobis adversas machinas omnes struxit, neque ab iis desinet, placuit enim illi ... encrypted ⌈...... encrypted ⌉ in eo statu fuit in persona et omnia bene conspexit. Adhuc mea sententia est, quam supra annotavi, salvo tamen meliore iudicio, volo hac in re plus sapere quam oportet.
Quod Dominatio Vestra Reverendissima de rebus meis et proventibus Columbanis est sollicita, habeo illi quas possum immensas gratias. Scripsi igitur domino doctori Borgio, de quo ut viro probo et integro singularem concepi fiduciam, illumque rogavi, ut omnium rerum mearum curam haberet, quam ne gravate suscipiat Dominationi Vestrae Reverendissimae supplico, illum bonis modis inducere dignetur, nihil enim votis Dominationis Vestrae Reverendissimae negabit, sic cum illi auctoratum atque deditum certo scio.
Postremo scribit Dominatio Vestra Reverendissima ⌊reginalem maiestatem⌋ me ad ecclesiam Dominationis Vestrae Reverendissimae ⌊Cracoviae⌋ nominasse, et licet sint BNW BOZ 2053 nr 582 f. 63r aliae etiam priores nominationes, dat tamen mihi spem Dominatio Vestra Reverendissima, meam etiam posse in effectum aliquando pervenire polliceturque mihi ea in re favorem et patrocinium suum. Negotium praeterea I encrypted ⌈II encrypted ⌉, ubi se occasio offerret, recenti memoria conditum habere et se semper fortunis meis superinscribed⌈meismeis superinscribed⌉ consulturam concludit. Explicare nequeo Reverendissime Domine, quantum haec gratia et propensio Dominationis Vestrae Reverendissimae erga me animum meum tot curis hic confectum erexit et bonae spei plenum effecerit, hocque nullis meis fit meritis, sed solius Dei clementia, qui iam a multis annis Dominationem Vestram Reverendissimam sic mihi facit propitiam. Illum igitur pro longaeva incolumitate et felici omnium rerum successu Dominationis Vestrae Reverendissimae orare non desino. Cui me ut domino meo gratiosissimo humillime commendo.