» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2784

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS
Cracow, 154[6]-01-22
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-02-01

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1618, p. 609-612 (557-560)

Prints:
1HE 1 No. 181, p. 173-174 (in extenso; Latin register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

De Alexandro litterae in hunc usque diem lectae non sunt. Quod si lectae fuissent, iam ille procul dubio salvo conductu obtento liber evasisset. Arripuissent enim illico nonnulli, quod est sub finem litterarum scriptum, non modo de salvo conductu concedendo, sed etiam de eo in ecclesiam recipiendo. Nunc, ut ex litteris nepotis Reverendissimae Dominationis Vestrae cognoscere licet, in magno versatur periculo, quemadmodum fusius procul dubio scriptum legit in iis, quas nunc per Mauricium ex Urbe scriptas mitto.

Litterae praeconsulibus redditae sunt, responsum legati referent. De expeditione bellica vana sunt, quae scripta istuc ad quosdam sunt, ne cogitare quidem id in mentem venit. Sed ex domino castellano Culmensi Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet haec fusius, qui praesens affuit in consilio, cum sententiae dicerentur, et rogatus sententiam dicere noluit.

Nova, ut opinior, certiora sunt Venetiis allata, de pace desperatum esse inter Gallum et Anglum. Nam hic vult retinere Bolognam, insuper de impensis hoc toto bello factis petit sibi satisfieri. Calor pontificius de aperiendo concilio refrixisse dicitur, sed urget caesarem, ut Lutheranos cogat armis ad fidem catholicam, promittit ad bellum 10000 peditum et 700 equites. Luteranos contra cum Helvetiis Grisonibus et Rhetis conspirasse fama est.

Cum Turcis pactae dicuntur annuae indutiae, sed ii quattuor arces interea interceperunt et aliam oppugnant, ad quam liberandam exercitum rex Romanorum misisse fertur.

De matrimoniis ex Italia quidem afferuntur nonnulla, sed de vicino, quod aliquid ei datum sit negotii, cognoscere non potui.

Comitia haec nostra nullum videntu[r] exitum habitura. Infectis rebus domum quisqu[e] suam redibit. Utinam sim falsus vates, sed [ex] domino Culmensi Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet omnia, qui videtur hinc intra paucos dies discessur[us]. Nobilitatis litterae pro affine Reverendissimae Dominationis Vestrae scriptae sunt. Eas affert Mauricius. De vil[la] Stall iniecta fuit quaedam difficultas, se[d] eas reverendissimus dominus domino Nicolao scribi iussit, [ut] Vestrae Reverendissimae Dominationi morem gereret. Dominus Culmensis eas sibi dari perferendas voluit, cui dabunt[ur].

Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.

Cracovia, undecimo Calendas Fe[bruarii] 1545.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis

Postscript:

De Lysmanova exspecto inctructionem Reverendissimae Dominationis Vestrae, ut secundum illam scribantur, quae erunt ad causam necessaria. Domino Locka non sunt missae nisi 31 ... marcae. Proventus anni superioris et dimidia pars proventuum an[ni] huius retenta est, ut conicio, ut solveretur inde pecunia ipsi credita. Mirari satis non possum praelatos illius ecclesiae tam duros esse in exigendo. Poterant reditum eius exspectare, nunc ille summa rei nummariae difficultate laborat. Rogo Reverendissimam Dominationem Vestram, ut auctoritatem suam interponat, ne tam sin[t] in exigenda a fratre pecunia acerbi. Mitta[nt] ei retentos proventus et minutatim postea solutionem percipiant. Ego sex marcas, quae mihi missae sunt ex reliquiis proventuum cantoriae anni superioris, quae solae per sep[tem] istos annos ad me pervenerunt, in Urbem ei misi. Misissem et huius anni ex cantoria proventus, anni 1545, si quos accepissem.