» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2786

Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1545-01-25
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-02-17

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BK, 230, p. 135-138

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi etc. domino observandissimo

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime. Salutem et plenam officii servitiorumque meorum commendationem.

Annum hunc novum felicem et in eo feliciora omnia, aliosque deinde multos felicissimos Reverendissimae Dominationi Vestrae esse vere et ex animo precor optoque.

Quod Reverendissima Dominatio Vestra numquam huc ad sacratissimos principes mittit litteras, quin ad me quoque peculiares adiungat, quibus me subinde amantissime humanissimeque intervisit, magnas pro eo ac debeo Reverendissimae Dominationi Vestrae ago gratias et cum gratissimum me istius tam mei memoris animi tamquam prolixae eius erga me voluntatis et gratiae esse foreque semper profiteor, tum meum ad illam promerendam optimum quodque studium et obsequium Reverendissimae Dominationi Vestrae quavis fide obstringo, sumque id profecto perpetua mea observantia illi probaturus.

Porro quas Reverendissima Dominatio Vestra mihi ad illustrem dominum Alphonsum de Arragonia misit litteras, eas amicis in aulam serenissimi Romanorum regis meis misi commendavique, ut illas ei vel istic si esset redderent, vel Wormaciam certe perferri curarent, quo eum ad caesaream maiestatem profectum esse constat.

Quid hinc novarum Reverendissimae Dominationi Vestarae scriberem, nihil sane est hic eximium. De pacificatione inter caesaream maiestatem et regem Galliae facta, nemini prorsus iam diu est ambiguum, sed hoc prorsus ignoratur aut certe paucissimis liquere creditur, quibus condicionibus illa inter eos convenerit, nam quae vulgo circumferuntur longe a veris abesse non iniuria putantur.

Certissima vero fama est caesarem expeditionem contra Thurcas moliri, eamque ob rem regem Ferdinandum conventum Ungariae, qui ad Epiphaniarum agendus fuit Tarnaviae, in diem Purificationis transmovisse, velle enim caesarem eo mittere suos legatos edixisse etiam regem his, qui suam fidem sequerentur, ut quisque pro sua copia se ad eam expeditionem adornet, se enim et caesarem ei expeditioni interfuturos esse personaliter.

Contra Thurcam quoque haud segnius bellum in Ungariam parare neque istius expeditionis nescium esse affertur. Et cum alias opportunas sibi gentes conciliare, tum Venetis maxime blandiri et non solum id tributi, quod si annuatim pensitant, quod scilicet hoc anno daturi erant, eis remisisse condonasseque, verum etiam omnibus eorum subditis quaqua versum in Thurcia commercia agitantibus immunitatem quorumlibet vectigalium teloneorum portoriorumque indulsisse. Quae illius nova ista liberalitas, quorsum spectet, non difficile est conicere.

Nos quoque conventus huius nostri consultationes ex die iam tredecimo fere, quo sacris divino Spiritui operati sumus, tractare incepimus, de quibus utpote primum inchoatis affectisque nihil etiam est certi non scribere tantum, sed ne divinare quidem. Maiore ex Polonia, dumtaxat reverendissimus dominus episcopus Poznaniensis et magnificus dominus palatinus Siradiensis et perpauci vel potius non ulli tantum legati hoc in conventu adsunt. Maxima pars et senatorum et legatorum inde desideratur.

Commendo me Reverendissimae Dominationis Vestrae solitae gratiae et meum inserviendi ei amicissimum proptissimumque studium offero polliceorque prorsus sine ulla exceptione laboris etc. Postremo precor Reverendissimam Dominationem Vestram sanam salvam diu feliciterque valere.

Datum Cracoviae, die 25 Ianuarii Anno Domini 1545.

Reverendissimae Dominationis Vestrae paratissimus servitor Severinus Boner de Balicze liber baro manu propria subscripsit