Letter #2907
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-01-31
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-02-15 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Domino Gotschalco Czimmerman praesto affui pro virili mea, ita ut obtinuisse videatur, quae causam ipsius et fratris promovere possint. Ceterum scripsi Reverendissimae Dominationi Vestrae me amisisse, quae scribi iusserat ad dominos commissarios in causa caduci litterarum exempla. Magno desiderio, ut alia mihi mittat, exspecto, metuo, ne in mora sit aliquid periculi.
Nuntii, qui venerunt ad comitia, paulatim dilabuntur offensis animis. Nihil in eis, quod e republica sit, constitutum iri puto. Precandus est Deus, ut propitius nobis esse velit.
A maiestate regia Romanorum legati venerunt: Ioannes Restembergk et doctor Langus. Prior eorum postulatio fuit, ut esset monetae adaequatio in utriusque maiestatis regnis et dominiis; altera, ut parapherna restituerentur, quae nobis durior visa est. Nihil est praeterea scriptu magnopere dignum.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, pridie Calendas Febru(arias) or Febru(arii)⌈Febru(arias)Febru(arias) or Febru(arii)⌉ 1546.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis
Postscript:
Dominus Eustachius canonicus Vilnensis mortuus est.