Letter #4768
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-03-17
received [1539]-03-19 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et maiori observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine et frater honorande. Salutem et fratern[u]m studium.
Illustrissimus dominus Prussiae dux omnem illius causae statum et deliberationem iunctis etiam litterarum ad Reverendissimam Dominationem Vestram et eius advocatum datarum exemplis ad me scripsit, huc tandem referens negotium, ut in proximo conventu tractetur. Responsi mei exemplum praesentibus indidi, quod menti Reverendissimae Dominationis Vestrae respondere videtur. Mittam brevi et ad Thorunenses omnia deliberationes illorum petiturus, quo tandem ante conventum Marieburgensem ex communi consilio rescribere domino duci possimus. Mihi constitutum est post diem Palmarum ad ecclesiam meam proficisci, ubi inveniar, si coniungenda erunt nostra consilia. Reverendissimam Dominationem Vestram felicissime valere cupio.
Lubaviae, die XVII Martii 1539.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosissimus Tidemannus Electus Culmensis