List #3210
Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1541-04-30
odebrano Marienburg (Malbork), 1541-05-12 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino suo gratioso et patrono modis omnibis observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose et plurimum colende in Christo.
Salutem et officiorum humilem commendationem.
29 Aprilis reddita est mihi Reverendissimae Dominationis Vestrae epistula 4 eiusdem mensis scripta. Cui additum fuit exemplum eius epistulae, quam 10 adhuc Ianuarii ad me perscribere est dignata. Absque eo certe crediturus fueram Reverendissimam Dominationem Vestram, et fuit tamen pergratum videre, clientulorum suorum fuisse non immemorem.
Nos quidem incolumes domum pervenimus, licet structae fuerint nobis insidiae in nemore eo, quod est inter Thorunium et Slusoviam. Nos tamen transivimus nocte, Domino protegente, tute. Has insidias mihi struxisse retulerunt in tortura, qui in his capti laqueo perierunt, Gdanensem hostem, de quo male meritus sum numquam, sed debet mihi, quod illi credidi mutuum.
Quod vero in itinere perierit epistula cum multis aliis, cum fratris Iacobi, tum aliorum ad me litteris Ioannis Mornstein incuria, hoc vehementer me anxium reddidit, misique toto ferme itinere inquirendum frustra laborans. Mirumque fuit illum rerum suarum nihil omnino perdidisse.
Sub illud ipsum tempus nebulo ille veredarius, cui Iacobus Dyetz res ad nepotes Reverendissimae Dominationis Vestrae reditas in itinere diripuit ac divendidit. Quod frater meus paulo antea non sine suo dolore ab aliis didicit, et mihi proximis indicavit, singula recensens. Ego illuc missurus sum nuntium, qui haec investigaret.
Magnificus dominus Sigismundus ab Herberstein non semel mecum expostulavit, quod tam longo tempore prorsus nullas a Reverendissima Dominatione Vestra habeat litteras putans, quod neque ipsius, neque domini Cornelii litterae Reverendissimae Dominationi Vestrae sint redditae. Heri ab illo epistulam accepi, in qua eadem vehementius repetit. Ego vero hodie illi respondeo, quod res habet, in itinere intercidisse, optarim tamen, si liceret, ut utrique Reverendissima Dominatio Vestra denuo scribere non gravaretur.
De pecuniis, quas olim dominus Nipsitz Reverendissimae Dominationi Vestrae debuit, cum domino Georgio Hegel collocutus sum, in cuius manus sua omnia dominus Nipczitz crediderat. Comperi hic metum esse. Uterque frater ultro solutionem permittit et est in manu domini Georgii solutionis nervus. Non est itaque, quo Reverendissima Dominatio Vestra curam hic sit amplius sollicit[a], neque arrestum aliquem facere necesse fuit, nam tametsi dominus Georgius curam test[a]menti in se suscipere non audebat, scit tamen non alienum fore a domini Anthonii voluntate, quod hac in re Reverendissimae Dominationi Vestrae serviat, praesertim heredibus non invitis.
Quae apud nos hoc tempore nova habentur, hisce paucis adscribere volui. Heri ex urbe Romana rediit nuntius, quem illuc cum regiis litteris dominus castellanus Biecensis miserat. Per eundem mihi rescripsit magnificus dominus Stanislaus a Thanczyn comes, succamerarius Sandomiriensis, summum pontificem conscripsisse militum aliquot milia, quibus depugnare pergeret Ascanium Columna, magni nominis virum, patricium Romanum, atque iam tum, dum ea scriberet, intentum fuisse expugnationi arcis Grotte del Papa nuncupatae, cui Ascanius, commeatum ac praesidia mittens pontifici, capitaneum unum (ita vocat) comitem Placentinum interfecit, alterum Scopeta graviter in capite vulneravit, triginta circiter pedites interfecit. Ex suis tamen praefectum unum desiderat captis aliquot militibus et commeatu intercepto. Scribit rem serio agi atque tumultuanter fieri, Ascanius tamen bono esse animo, quod aliquorum exspectat auxilia, ut plane metuendum sit, hanc scintillam in iustam eru{m}pturam flammam, quae si vere exarserit, ab urbis direptioni vix abstineri posse.
Quae quove consilio res in Hungaria geruntur, reverendissima Dominatio Vestra ex aliis iam intellexit, fortassis ad illud tempus, quo Betsthensis civitas obsidione cincta fuit a Thurcis ac male Christianis. Vocatae sunt Thurcarum copiae ex omnibus finibus Hungariae Machmet beck et Oros bassis seu potius sanczacis ducibus, facta solutionis commeatus atque Hungarorum a Ferdinando defectionis spe ampla, modo iustus adesset exercitus, fore ut praesiduum(!) demigaret ex Bestha nullam quoque aliam adesse defensionem. Haec Petrus Petrovicius olim Ioannis regis necessarius sollicitationibus effecit. Et antevertit quidem exercitum Thurcarum celerior fama advenire octuaginta Thurcarum milia. Ea postea remisit fama in 40 aliquibus, aliquibus in 38 milibus desinens, ut res et numerus habet. Certum est ingentem venisse exercitum suprascriptis ac Petrovicio ducibus, eumque a Budensibus et qui Ioannis sequuntur partes magno applausu acceptum. Cincta est civitas Bestha tribus in locis ad 20 Marcii deiectis in magna parte muris facti sunt impetus aliquot omnibus in locis. Vehementior omnium impetus 24 horis, hoc est tota die totaque nocte, duravit, strenue repugnantibus, qui in praesidio fuerunt. Thurcarum impetum non solum ferebant, sed ipsos oppugnantes fortiter omnes reiecerunt et profligarunt caesis, ut creditur, circiter sex milibus.
Thurcae, cum haberent commeatus inopiam, nemo ex Hungaris, qui Ferdinando adhaerent, illis se iungeret, quod praesidia virilia cernerent, quodque iam auxilia Germanica terra ac aqua adventarent, magna cum clade obsidione soluta, Petrovicium secum recipientes abierunt. Scribunt ita equos illorum ob pabulorum inopiam fuisse destitutos, ut pedites abire et ante se agere equos fuerint coacti. Hos praesidiarii Besthenses et ob paucitatem, et quod equitibus carerent et insidias metuerent, insecuti non sunt.
Postquam Ferdinandi copiae venerunt, referunt ad 12 circiter Aprilis Budam cinctam esse obsidione, de quo nondum certam habemus famam, res tamen fidem faciunt Ferdinandum non velle amplius in otio militem tam numerosum, cum subinde militem scribit Carolus caesar, ipsemet ante Spiritus Sancti ferias Wiennam venturus. Rex ipse Ferdinandus ad exercitum iturus est (ut narratur). Certe multorum exacerbati sunt animi, quod interea, dum oppugnarent Bestham Thurcae, ex Budensi arce in praesidianorum terga tam frequentes globi demissi sint, cupiuntque talionem reddere Budensibus.
Qualitercumque se habeant res, hoc certum est, a 17 Martii ab illa reginali maiestate litterae venerunt nullae. Hinc coniectura cognoscere licet sacram suam maiestatem neque sui iuris esse, ut scribere possit, propter obsidionem viarum.
Fama habet bonis initiis conventum Ratisponensem inchoatum, spem concordiae esse in manu, caesarem confectis hic rebus ingenti cum exercitu in Hungariam descensurum. Haec nunc habui, quae pro meo officio Reverendissimae Dominationi Vestrae scribere volui. Reverendissima Dominatio Vestra hanc prolixitatem boni consulere dignabitur.
Abest nunc rure degens uxorcula mea cum liberis nostris, sine dubio Reverendissimae Dominationi Vestrae et servicia sua, et salutem a Domino optatura. Illic quoque Episcopa agit. Mirum, quam gloriatur quamque superbit hoc nomine, nihil certius credens, quam rem serio agi, se iam tam insigni matri <mo> nio destinatam. Discit nunc scribere, ut solamet futurum suum maritum salutare possit. Est plane nobis cum illa comoedia, quod facili negotio omnibus confirmantibus negotium in fide retineatur. Nunc annulo suo, nunc peplo ornata incedit, reliquas sorores prae se contemnit, quod humilioribus sunt nupturae.
Deus Optimus Maximus Reverendissmam Dominationem Vestram ad longissima tempora incolumem servare dign[etur].
Datum Cracoviae, 30 Aprilis 1541.
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servitor Iostus scripsit.