List #3431
Piotr ZBOROWSKI do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1548-08-11
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), [1548]-09-05 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater, domine, domine mihi gratiosissime.
Praemissa mei officiorumque meorum et studiorum omnium in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae humillima commendatione.
Quod hactenus servitia mea gratiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae non obtulerim, non intermissione aut oblivione ulla, quae numquam me adegit, semper enim illa eximia gratia, singularis benevolentia, benignus denique favor, quo me Reverendissima Paternitas Vestra prosecuta est et usque amplectitur mihi, ob oculos versatur, credat me id Reverendissima Paternitas Vestra commisisse, verum in tantis perturbationibus, quibus nunc fluctuamur, nihil scitu dignum habebam. Ne nunc habeo, quod Reverendissimae Paternitati Vestrae scriptis meis significem, nisi cum dominus
Cuius gratiae me officiaque mea commendo. Et eandem ut Deus Omnipotens servet salvam et incolumem diutissime, ex animo opto.
Datae e
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae servitor obsequentissimus