List #692
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSLuxembourg, 1531-10-04
odebrano Brussels, [1531]-10-08 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in C paper damaged⌈[in C]in C paper damaged⌉hristo Patri et Domino, domino Ioanni paper damaged⌈[ni]ni paper damaged⌉ Dantisco episcopo Culmensi etc., serenissimi Poloniae regis oratori, domino tamquam orig. tanquam⌈tamquamtamquam orig. tanquam⌉ patri honorandissimo[1]
Quandoquidem in hoc exilio nullum gratius tempus est, quam quod scriptioni impenditur, libens hoc negotium orig. negocium⌈negotiumnegotium orig. negocium⌉ mihimet facesso, postquam ab aliis vacare datur. Nos enim hic sumus ut gubernatores huius ducatus perferunturque ad nos variae causae, quibus cognoscendis non parum temporis terimus. At est hoc honorificum sane, commodum vero minime. Quare diligentissime instare soleo, ut revocer. Quod si apud dominum a Grandvella venire tibi contingat, rogo, et de me habeo mentionem, utque hinc revocandi auctor orig. author⌈auctorauctor orig. author⌉ sit, precibus contende. Aveo enim interesse conventui Gallico et a solitudine, in qua hic sum, si quis alius, animo sum aversissimo.
Quae de Hieronymi Lasky adventu scripsisti, hic vulgo feruntur diciturque esse in itinere. Prodiit nuper hic libellus quidam de comet(a) or comet(is)⌈comet(a)comet(a) or comet(is)⌉ Germanice scriptus a quodam Zwyngliano. Numquam credidissem tam stolida esse pectora in Germania, adeo invertit scripturas torquetque omnes in partes, subinde negans quicquam timendum esse, subinde asserens mutatum iri imperium tralatumque ad popularem statum. Si quid tale istic orig. isthic⌈isticistic orig. isthic⌉ est, rogo, ad nos transmittas. Vereor enim, ne tam brevi redeam, ob id potissimum, quod nemo facile huc venturus est, ut gubernet, metu pestis, quae fama longe est minor, multi enim cotidie orig. quottidie⌈cotidiecotidie orig. quottidie⌉ defunguntur estque contagioni plurimum ademptum flatu vulturni, qui continue hic spirat.
Litteras istis annexas rogo, ut ad uxorem meam transmittas. Et bene vale.
Ex arce Lucemburgi, IIII-o die Octobris anno XV-c XXXI.
Humilis inservitor Cornelius Duplicius Scepperus
Postscript:
Collega meus vicecomes sese plurimum Reverendissimae orig. Reverendissime⌈ReverendissimaeReverendissimae orig. Reverendissime⌉ Dominationi Vestrae commendat.
[1 ] Missing parts of the address supplied by the editor were written on a lost piece of paper through which the seal was impressed