List #1603
[Ioannes DANTISCUS] do Bona SforzaLöbau (Lubawa), 1537-03-16
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Serenissima Reginalis Maiestas et Domina, Domina clementissima.
Humillimam orationum et servitiorum meorum commendationem.
Ea, quae illustrissimo domino de Nassau rescripsi, Serenissima Maiestas Vestra ex copia litterarum mearum, quam nobili Fabiano a Damarau, ut illam Serenissimae Maiestati Vestrae interpretetur, misi, accipiet. Ex Anglia hucusque nihil est responsum. Subvereor, ne archiepiscopo illi, ad quem scripsi, male cedant omnia; qui ob invectum, vel potius defensum Luteranismum a plebe, inter alias condiciones, sedato tumultu postulatus erat ad poenam. Si tamen succedente tempore quidpiam ab eo recepero, curaturus sum omni studio, quodcumque id erit, Serenissimae Maiestati Vestrae tran paper damaged⌈[n]n paper damaged⌉smittere; itidem et simulacra, quamprimum a pictore meo, qui iis inten paper damaged⌈[ten]ten paper damaged⌉dit, perfecta fuerint.
Quod reliquum est, me gratiae Serenissimae Maiestatis Vestrae humillime commendo atque supplico, quemadmodum novissime in discessu meo Serenissima Maiestas Vestra mihi clementer ter data manu pollicita est, ne temere deinceps hominibus me deferentibus, qui nomen habere fugiunt, credat, sed me solita sua reginali benignitate ut domina mea clementissima prosequatur. Dominus Deus eandem Serenissimam Maiestatem Vestram cum tota prole regia quam diutissime sospitet prosperetque in omnibus.
Lubaviae, XVI adscribed, in the hand of Dantiscus⌈XVIXVI adscribed, in the hand of Dantiscus⌉ Martii anno Domini MDXXXVII