Voluntati Vestrae Dominationis Reverendissimae meoque promisso satisfaciens, quae in hac curia habentur nova, paucis perstringam.
A die Dominico 15 huius superinscribed⌈15 huius15 huius superinscribed⌉ hic sumus, licet aliter statutum erat, heri enim ⌊Cracoviam⌋ redire incepimus multi. Instrumenta coquinaria cum cocis omnibusque aliis rebus praemiss<a> erant. Ultimi restarunt ⌊principes⌋ cum suis, sed volens rex pater omnium nostrum surgere, nequaquam potuit propter humorum fluxum in omnia membra, praesertim in spinam, manus et pedes. Similem dolorem ⌊sua maiestas⌋ numquam passa est. Numquam sine maximis doloribus tangitur aut movetur. Infirmitas non est cum periculo, ut scimus. Estque ⌊sua maiestas⌋ corde hilaris, nec sentit dolorem, nisi cum movetur. Utinam cito cum ⌊sua maiestate⌋ incolume cito liceat ⌊Cracoviam⌋ hinc abire, sed vix ante medium Novembris(?) Octobris.
De ⌊conventu generali⌋ nondum quicquam audimus, speramus tamen ⌊Cracoviae⌋ futurum.
⌊Petrum palatinum Vallachiae⌋ ⌊Turcae⌋ expulerunt de eius dominio, aut potius subditi. Fugiens ad ⌊coniugem⌋ non est admissus, ubi thesaurum habuit ad hoc, reliquias rerum suarum, quas secum habuit, in finibus boni subditi in praedam acceperunt.
BCz, 1597, p. 146
Ex ⌊Ungaria⌋ varia nova afferuntur, sed incertissima, quae etiam nemo credere vult. Dicebantur 20 millia ⌊Hispanorum⌋ per ⌊Viennam⌋ in ⌊Ungariam⌋ transiisse, de quibus alia nova allata non fuisse 2000. Miror, quod serenissimis principibus nostris nil certis scribatur.
Orator serenissimi ⌊regis⌋ nostri ex ⌊Turcia⌋ est in reditu, cum aliis oratoribus ⌊Turcae⌋ huc missis.
⌊Tartari⌋ certo dicuntur traiecisse ⌊Nestr⌋ fl(uvium) or fl(umen)⌈fl(uvium)fl(uvium) or fl(umen)⌉, quibus it obviam dominus ⌊Tarnowski⌋ etc. cum militi hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉bus. Si Deus nobiscum, quis contra nos? Nil restat scitu dignum.
Iterum me commendo Vestrae Reverendissimae Dominationi, quae felicissime valeat meque gratia sua prosequatur.