List #1936
Tiedemann GIESE do Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1538-10-07
odebrano [1538]-10-09 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine parentis loco semper mihi colende.
Salutem et observantiae meae commendationem.
Recognovi, ut Reverendissima Dominatio Vestra iussit, ratiocinia illa postrema Georgii Hegel, quae prioribus collata hoc solo discrepant, quod 400 illi ducati heredum, quondam domini Mauricii cum sua usura ducatorum 24 sublati sunt e calculis. Inculcat autem etiamnum illos 50 ducatos domino Theoderico donatos cum sua usura ducatorum 3. Quamquam hic quoque suspendit sententiam usque dum a Quirino Galler sit certior factus, sed dubium non est eum falli, si modo ut meos 20 ducatos dominus Theodericus principali unicaeque quitantiae inclusit, ita et vestros 30, de quo non dubito. Itaque fallit adhuc ratio ista expositorum in ducatis his 53, qui additi restanti summae ab illo restituendae conficient florenos Ungares 218, grossos 39 1/2. Nam quod contendit de supplementis ponderis, puto condonandum corvo hianti, non revomituro, quod semel voravit, ego pro mea portione non recusabo hanc ferre quamvis iniustam falcidiam.
Sed nescio, an debeat Reverendissima Dominatio Vestra ferre a colybista illo maledico et procace obtrudi sibi in privatis rationibus summam, quam reponere mihi ipse debet, restantis nomine, quod satis apparet odio et contentionis libidine illum facere, ut ostendat se posse incommodare Reverendissimae Dominationi Vestrae, cum non vult obsequi. Prodit vero ipse temeritatem suam, quam argutat id sibi propterea licere, quod omnis ratio accepti et expensi ad Reverendissimam Dominationem Vestram pertineat. Revincitur enim ipsis suis rationibus, quibus non solum fatetur mille aureos meo nomine esse numeratos, sed etiam ostendit Romae diversis temporibus aliam summam pro me et ecclesia Culmensi, aliam pro Reverendissima Dominatione Vestra et ecclesia Varmiensi, cuique speciatim suam esse procuratori solutam, immo et utrique cambio singulas et proprias fuisse datas commisiones satis ostendit quitantia domini Theoderici ad me missa et rationi illi in omnibus consentanea, cuius exemplum propterea Reverendissimae Dominationi Vestrae mitto, non dubitans parem etiam ei esse missam, qua evitare crediti mei solutionem et illius arrogantiam confutare poterit.
Possum quoque convincere illum fraudis et geminae supputationis illorum 20 ducatorum, exhibita domini Theoderici ad me missa ratione, cuius clausula habet summas id expresse explicantes, cuius exemplum propterea etiam exceptum mittere volui Reverendissimae Dominationi Vestrae, quae non secus in suis quoque rationibus, arbitror, reperiet de suis 30 ducatis. Si igitur consulet aut iubebit Reverendissima Dominatio Vestra, scribam ipse ad Georgium Hegel meumque creditum ab illo repetam, quod postulabo mihi reddi citra deductionem expensorum in tabellarios et auri defectum, de quibus mihi cum Reverendissima Dominatio Vestra conveniendum sit.
Id si Reverendissimae Dominationi Vestrae placebit, significet mihi per hunc famulum, ut litteras mittere tempori queam, nisi malit ipsum, quem missura est, nuntium, huc ad me divertere. Litteras et rationes praesentibus remitto, dolens Reverendissimam Dominationem Vestram a trapezita tam indignis modis haberi. Rogo, Reverendissima Dominatio Vestra non gravetur communicare mihi acta conventus proximi Thorunensis, quae a me non habentur, videlicet legationem domini Dziaduski archidiaconi Wladislaviensis ac illi datum responsum. Item responsum regiae maiestatis ad litteras dominorum consiliariorum ex ipso conventu. Item litteras dominorum palatinorum et ceterorum nuntiorum sive commissariorum regiorum datas dominis consiliariis. Cetera fere excepta habeo.
Audio vacare nunc in ecclesia Gutstadensi quendam canonicatum, quem si Reverendissima Dominatio Vestra cuipiam ex suis conferre non constituit, est, pro quo diligenter petam, dominus Simon Hecht, parochus et communis hospes noster in Ditrichswalt, vir, ut novit Reverendissima Dominatio Vestra, bonus et honestus. Cui si Reverendissima Dominatio Vestra hoc beneficium collocare dignabitur, efficiam, ut sentiat et me, et illum memores atque gratos.
Mitto, ut Reverendissima Dominatio Vestra iussit, poema Speratianum. Gaudebo, si Delium natatorem inveniat, nam mihi ignotum est schema nec assequor, quae sit intercalaris illa, quae mox sperabitur hora, interim enim et litium, et iurgiorum meminit.
Felix Stange de Alden hinc discedens rogavit me, commonefacerem Reverendissimam Dominationem Vestram de litteris regiis super gladiferatu, quarum expeditionem ait Reverendissima Dominatio Vestra se curaturam recepisse. Id ut per hunc nuntium fiat, ego quoque cum illo rogo. Reverendo domino Samueli Matzeowski, item nostro Nibcsitio, si ad illos scribet Reverendissima Dominatio Vestra, me commendare non gravetur. Me ipsum ego Vestrae Reverendissimae Dominationi Vestrae commendo, cui debere me fateor, quicquid penes me est facultatis et virium.
Ipsam Dominus Deus servet in plurimam aetatem eamque Tithoniam.
Lubaviae, die VII Octobris 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus Tidemanus episcopus Culmensis