Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia insignis ecclesiae Warmiensis antistiti⌋, domino et pastori nostro gratioso
Reverendissime in Christo Pater, excellentissime antistes et domine, domine gratiose.
Obsequia nostra indefessa sint Reverendissimae Paternitati Vestrae in officiosa commendatione exhibita.
Reverendissime ac gratiose Domine.
Accepimus, quae Reverendissima Paternitas Vestra nobis ⌊⌋ dignata est de ⌊sacerdote⌋ et eidem irregulariter ⌊nupta⌋, ab apostasia ad gremium universalis ecclesiae paenitentia conversis etc. Et cognoscimus ⌊sacerdotem⌋ Vestrae Reverendissimae Paternitatis votis in omnibus respondentem. Ipsa autem ⌊nupta⌋, cum hic non haberet in ⌊dioecesi⌋ locum, ad suae gregis caulas, in ⌊Regium Montem⌋ scilicet, regressa est. Et non possumus non laudare Vestrae Reverendissimae Paternitatis fervorem et studium, quod gerit, in sincerae religionis nulla sorde haereseos maculatam professionem, in qua manu tenenda Vestrae Reverendissimae Paternitati pro viribus libenter adiutores erimus.
Ceterum, Reverendissime ac Gratiose Domine, litteras et concordiam de aquis communibus et mixtis etc. inter olim reverendissimum dominum ⌊episcopum Lucam⌋ et magistrum olim ordinis ⌊Fredericum ducem Saxoniae⌋ etc. factam, de qua Reverendissima Paternitas Vestra tum et nos a ⌊senatu Gdanensi⌋ in certis ipsorum causis requisiti fuimus, nec ⌊hic⌋ praeter earum copias, nec in ⌊Allenstein⌋ repperimus. Rescribitur tamen nobis a venerabili confratre nostro, domino ⌊Achacio⌋, quod olim, tempore bonae memoriae domini ⌊Mauricii⌋ missus fuerit in eodem aquarum negotio cum dictis originalibus litteris ad ⌊modernum principem⌋, et legatione ibidem absoluta ad reverendissimum dominum Mauricium rediisse atque eidem litteras memoratas reddidisse. Quandoquidem autem non parum ad nostra et communia, et privata cuiuslibet iura faciant, humiliter rogamus, non sit Reverendissimae Paternitati Vestrae molestum committere, omnes thecas revidere et nos hac cura liberare. Veremur ⌊principem⌋, ut sunt nunc tempora et homines, non quieturum, sed capta occasione quacumque nobis negotium facturum, merituri hoc obsequiis nostris erga Reverendissimam Paternitatem Vestram.
Quam gratiae Iesu Christi in longum committimus semper paratissime.