» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2723

Achatius TRENCK do Ioannes DANTISCUS
Allenstein (Olsztyn), 1544-05-10
            odebrano Marienburg (Malbork), 1544-05-12

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, BK, 230, s. 131-134

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

[Reverendissimo] in Christo Patri et [Domin]o, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino suo gratioso et clementissimo

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose ac clementissime. Post humillimam servitiorum meorum exhibitionem.

Heri cum domino oeconomo apud calamitosos Wartenbergenses convenimus, quibus omnis substantia cum aedibus ignis absumpsit ita, etiam ne unum remaneret tuguriolum. Attamen arx salva, benedictus Deus, remansit, non tamen absque magno periculo. Monasterium etiam damnum [acc]epit remanente ecclesia, stabulo et aedibus iis ... suis supra muros aedificatis. De iis omnibus scriba ... Reverendissimae Dominationi Vestrae copiosius referet, quem c[um] oeconomo ad Reverendissimam Paternitatem Vestram hanc ob causam [informandi] Paternitatem Vestram Reverendissimam de statu miserorum Reverendissimae Paternitatis Vestrae subdito[rum] mittimus. Monachi ibunt cum socios sine ... Braunsberck.

Inclusas novitates antiquas per [Iaco]bum Dietz Thoruniensem missas Reverendissimae Paternitati Vestrae mitto. Ec... nuper, dum Reverendissimae Paternitati Vestrae dicerem de traditore illo c[apit]aneo caesareae maiestatis dixi illum fuisse comitem de Buren cum debuissem ...isse, comitem Busch nobiles illustrissimae principis iussi sunt ad feriam secundam Pentecostae singulae in districtibus suis armis, currubus et omnibus variis necessariis ad bellum accommodis instructi comparere, ita ut, si mox pugna ineunda esset, fertur (tamen certo non scio) in Livonia, subditos marchionis tumultuarie, et inter alia desiderare, ut dominus eorum more aliorum episcoporum praedecessorum peragat divina. Me Reverendissimae Paternitatis Vestrae gratiae quam humillime ac totus commendo, quam nobis Deus Omnipotens diu felicem ac incolumem conservare dignetur.

Datae Allenstein, die 10 Maii 1544.

Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae deditissimus servitor Achatius a Tren[ka]