» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2838

Bona Sforza do Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1545-06-13
            odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-06-26

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, ręką pisarza, BCz, 3465, s. 311-314

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto

Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina

Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.

Declaravit nobis Vestra Paternitas per litteras gratitudinem animi sui ob burgrabiatum Gdanensem viro bono collatum. Qui quod commendatione atque opera nostra ad hoc officium promotus est, non mediocriter laetamur. Favemus enim illi hunc magistratum cum propter virtutes eius, tum quod illum probe semper gessisse dicitu[r] ... [e]tiam in futurum non dissimilem sui futurum a.... Illud vero, quod in scheda ascripsit V[estra Paternitas, optime intel]leximus. Quod nunc non successit, id ... data occasione fieri poterit et Deus cor [regiae maiestatis in id, qu]od optamus, inclinare dignabitur. Nos etiam rem ...us adiuvare curabimus.

Nova, quae nobis [perscripsit] Vestra Paternitas, vix vera esse existimamus, in hac praesertim [rerum] ac hominum inconstantia. Utcumque tamen est, gratum [es]t nobis, quod nos earum rerum Vestra Paternitas participes fecerit. Si quid in posterum de his atque aliis rebus cognitum habuerit, communicare illa nobis non praetermittat.

Et salva ac felix valeat.

Datae Cracoviae, die XIII-a Iunii anno Domini MDXLV-to

.

Ex commissione propria sacrae reginalis maiestatis

Postscript:

Litteras nostras praesentibus alligatas Paternitas Vestra ad Ioannem Verden transmitti cito cur[et].