Est in cursu iterum atque diligentissima trutinatione * apud ω, cui posteriores Σ litterae 27 Aprilis datae equidem gratissimae fuerunt et opportunissime redditae sunt propter eandem *, quam, modo in manibus habens, fideliter tractat, et ob quam ego quoque nunc usqueadeo distineor, ut binis Σ litteris, quarum alterae, quibus coniunctae erant illae ad ω sexta huius, alterae, per ⌊Absalonem Reÿman⌋ missae, 13 eiusdem mihi redditae sunt, respondere adhuc nihil valeam. Sed cum nudiustertius et a
⌊doctore
Hosio⌋ breves litteras accepissem, quibus me certiorem fecit Π per quendam ⌊cardinalem Cortesium⌋ et ⌊doctorem Andream⌋ litteras salvi conductus a ⌊regia maiestate⌋ petere, quo sibi liceat tuto rursus domum redire, ad hoc nunc tantum, nulla interposita mora, cum doctori Hosio, tum etiam Reverendissimae Amplitudini Tuae rescribendum putavi, utcumque in maximis occupationibus et summa temporis angustia possem, ne eum salvum conductum Π a regia maiestae concedi ullo pacto pateremini ob multas et gravissimas causas, quas Reverendissima Amplitudo Tua ab exemplo litterarum mearum ad doctorem Hosium datarum fusius cognoscet, quod istis est coniunctum. Et quamquam non dubitem, quin Reverendissima Amplitudo Tua per se facile perspiciens, quid huiusmodi salvo conducto(!) Π veretur, ne illi a ⌊regia maiestate⌋ concedatur, iam fideliter dissuaserit, tamen veritus, ne in ea re sententia etiam mea cumprimis desideraretur, qui praesens ⌊Romae⌋ existens melius omnia comperta habeo eandem celerrime his scriptis et missis litteris indicare volui etc.
Non est, quod vel male factum arbitretur, vel aeqre ferat Reverendissima Amplitudo Tua ad Ꞃ in R ius esse translatu[m] et in hanc rem omnia necessaria apostolica diplomata expedita esse et missa, quandoquidem res nec aliter fieri potuit, nec melius. Id quod etiam ipsamet Reverendissima Amplitudo Tua fatebitur, spero, ubi e[a] ipsa diplomata measque ⌊⌋ acceperit, quas copiosissimas paenultima Maii ad se dedi. In quibus fuse descripsi, quo ordine in possessionem Ꞃ induci possit et debeat R quodque hoc non modo vigore eorum apostolicorum diplomatum, sed etiam ordinaria sua auctoritate, ut fiat, curare queat, ⌊custode⌋ et aliis omnibus invitis. Quo regias litteras, si necessarium videbitur, insuper addere licebit, ne omnino hiscere aliquis audeat in illo triumvirali P, ubi hoc solum cavendum est, ne i...co toto processu R procurator, vel O quicquuam aliu[d] agat, quam quod modeste praescriptis a me verbis possession[em] petat. Cetera vero omnia a Reverendissima Amplitudo Tua ordin[a]ria potestate fiant et institutus erit R iustissime et rectissime.
⌊Absalon Reyman⌋ ⌊Romam⌋ non v[e]nit, sed, missis ex ⌊Augusta Vindelicorum⌋ ad me litteris, ibidem ad me responsum opperitur. De quo eiusque negotio et ceteris omnibus, quae nunc et temporis brevitas, et occupationum multitudo prohibet, scribam paulo post prolixius et ad reliqu[os] etiam amicos omnes, eorum litteris respondens, quibus singulis me excusatum cupio. Brachii executio optime fac[tum] est eamque magna cum laelitia intellexi, et simul etiam ⌊Langhannii⌋ in exsequendo imperterritum animum . ⌊Cui⌋ itidem postea cum gratiarum actione respondebo et
Reverendissimae Amplitudini Tuae, quid nunc deinceps facto opus sit.
Interim tamen iam dispensationem semestrem ad duos canonicatus in omnem eventum ad quattuor adhuc alios menses extendendam curavi. Plura iam prorsus non possum. Sed ut Reverendissimam Amplitudinem Tuam cum omnibus sibi carissimis perpetuo sospitet ac fortunet Dominus Iesus, ex animo precor.