List #3507
Jan CHOJEŃSKI do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1531-01-22
odebrano Brussels, [1531]-02-15 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et oratori regio, domino et amico plurimum observando
Reverendissime domine, fautor plurimum observande. Salutem et felices successus.
Arguit me Dominatio Vestra Reverendissima postremis suis, quas per fratrem ad me dedit, quod ad priores nihil responderim, sed a scriptione plura me excusant hebetudo ingenii, ignorantia litterarum tumque alia non pauca. Quid enim responderem Dominationi Vestrae Reverendissimae litteris, quando desiderio eius respondere non possum? Petit revocari ab exilio, invocat meum auxilium, implorat aliorum patrocinium, supplex petit a principibus magna verborum copia et ornatu, ut patriis laribus, immo iam pastor ovibus suis restituatur. Hactenus tamen surdis, ut aiunt, cecinimus omnes. Quid fecerint alii, taceo, ego certe nihil intemptatum reliqui, nullum non movi lapidem, quo Vestrae Reverendissimae Dominationis in hac parte desiderio respondere cum effectu potuissem. Sed fata nescio quae obstant votis nostris, quae qualia sint, mihi et nostro Nicolao Nipczicz perpendat. Ego dum Vestrae Reverendissimae Dominationis lego litteras ad maiestatem regiam scriptas, mox in deplorationibus morae istius suae tam diuturnae in lacrimas effundor, promovente lacrimas longa lectione, quae aliquando me exoculat. Nypczicz autem ad secundum cyathum declamat, immo exclamat contra inexorabile pectus principum nostrorum, dum vero epotat tertium et quartum, plangit, plorat, bracchia extendit et ad duellum provocat, Vestrae Reverendissimae Dominationis revocationem vel hoc genere vindicaturus. Sed laterem lavat ille, immo gulam etiam. Haec autem ioco, serio tamen nusquam certe non laboramus de revocatione Vestrae Reverendissimae Dominationis. Quae iam tandem revocabitur mox, ut residuum negotiorum Barensium, quod non magni esse momenti puto, absolvetur. Frater Dominationis Vestrae Reverendissimae profectus est ad episcopatum Culmensem, illic perfuncturus officio iniuncto cum domino Czema, qui est suffectus per dominum Fabianum in locum suum. Ceterum quia maiestas reginalis optat habere aliquem iu aula caesareae maiestatis, qui negotia suae maiestatis illic curet et agat , cuperem, ut Vestra Reverendissima Dominatio dominum Cornelium Duplicium ad hanc provinciam obeundum iterum commendaret scribereque aliquid de eius virtutibus ad me per primam occasionem velit, unde nacta occasione liceret mihi iuvare hominem amicum, quem amo vehementer ob eius eximias animi et corporis dotes, nam quae olim scripserat de ipso Vestra Reverendissima Dominatio, obliterata rata sunt apud principes, quamvis maiestas regia sit de illo optime persuasa. Cupio, ut Vestra Reverendissima Dominatio sit felix et incolumis meque, quod facit, amet.
Datae Cracoviae, XXII Ianuarii, anno Domini MDXXXI.
Vestrae Reverendissimae Dominationis Ioannes Choienski archidiaconus Cracoviensis manu sua s[cripsit]