List #3578
Jan LEWICKI do Ioannes DANTISCUSPłock, 1533-09-26
odebrano 1539(!)-09-28 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi dignissimo et fautori beneficentissimo
Reverendissime in Christo Pater, Domine, mi domine beneficentissime.
Salutem plurimam et quamlibet felicitatem.
Remitto hunc adulescentem nobilem, cognatum meum, quem etsi non ita dignum vel sufficientem, ut requirit negotium, puto tamen ita constantem, diligentem ac fidum, quod augebit sui ipsius meliorem opinionem. Pro quo ita promittere audeo confidenter Paternitati Vestrae Reverendissimae, qui si talis erit, ut cupio et opto, serviat illi in persona mea perpetuo. Ego autem licet absens, toto tamen pectore velim esse praesens apud eandem Paternitatem Vestram Reverendissimam, quam nihilominus, sicut promisi, ita invisere curabo hoc tempore, quo iam licebit venationibus vacare. Adducam mecum et venatores avium, et instrumenta.
Interea et usque longum in aevum omnipotens Deus Optimus Maximus Tuam Paternitatem Reverendissimam conservet, foveat et protegat semper sanam, iucundam et felicissimam. Suae benignae gratiae me totum et Andream, carum germanum meum, commendo.
E Ploczka, die 26 Septembris MDXXXIII.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae servitor semper Ioannes Levicius