List #1627
[Ioannes DANTISCUS] do [Mauritius FERBER]Löbau (Lubawa), 1537-04-15
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine mi observandissime. Salutem et mei commendationem plurimam.
Hesterna nocte, cum adhuc generosus dominus castellanus Culmensis apud me esset, litteras a nuntio meo Dominationis Vestrae Reverendissimae accepi, quae me paterna Dominationis Vestrae Reverendissimae in me propensione, quam clare secum ferebant, non mediocriter exhilararunt. Sequarque in eis Dominationis Vestrae Reverendissimae contentam voluntatem, et hinc recta XX-a huius exibo, postridieque eius diei Deo bene favente apud Dominationem Vestram Reverendissimam in prandio constituar, hac tamen lege, ne Dominatio Vestra Reverendissima me expectet impransa: sum fortassis ex Ditrichswaldo serius, quam ad meridiem, venturus.
Cubicularius iste regius litteras de loco conventus Dominationi Vestrae Reverendissimae a serenissima maiestate regia reddet, de quibus aliisque rebus coram latius. Interea me solito paterno in me amori Dominationis Vestrae Reverendissimae summopere commendo. Dominus Deus eandem longissimo tempore sospitet prosperetque in omnibus.
Lubaviae, XV Aprilis anno Domini M-o D-o XXXVII