List #1782
[Ioannes DANTISCUS] do Alfonso POLOLöbau (Lubawa), 1537-11-16
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Ioannes etc. Dei gratia episcopus Culmensis, administrator Pomesaniensis et ad episcopatum Varmiensem postulatus, Eximio Domino Alphonso Poli sacrae theologiae magistro salutem plurimam dicit.
Facis tu quidem amice, quod tantopere nobis eruditum dominum Iacobum Gracianum cum eius sponsa commendas. Maxime autem ex Christiana pietate fecisti, quod tu ipse matrimonium hoc inter eos conciliaveris firmumque reddideris, quod utrisque faustum felixque esse precamur. Non potuit tamen nobis ab omni placere parte, quod nostra ea in re sententia non expectata conclusum sit. Utcumque tamen res , vel etiam fortuito, habuerit, quae facta sunt, rescindere neque si possemus, cum sic Deo volente acciderit, vellemus, neque si vellemus, possemus. In eo itaque eventu, postquam legitime consumatum fuerit, Gracianus noster, quantum in nobis est, suo tempore favoris in se nostri propensionem sentiet. Ceterum de stipendio quod scribis, quid nobis sit visum ex ipso Graciano cognosces. Bene vale.
Datae ex castro nostro Lubaviensi in Prussia, XVI Novembris MDXXXVII.