Cum ea potissimum de re Serenissima Maiestas Vestra in hunc me statum et in ⌊harum terrarum⌋ consilii ordi[nem] clementer ponere dignata est, ut , quoad eius a me fieri potest, ⌊communi huic nostrae⌋ et ⌊Regni Reipublicae⌋ sic intenderem ac consulerem, ut publica tranquillitas in bonaque concordia mutua vicinitas inter ⌊Regni⌋ et ⌊harum Serenissimae Maiestatis Vestrae terrarum subditos⌋ conservaretur, ne quo pacto querelis hinc nostris Serenissima Maiestas Vestra molestaretur, in eo quidem praestiti hucusque, quod potui. Verum, cum pauloante contigit generosum dominum ⌊castellanum Lanciciensem⌋ quibusdam subditis Serenissimae Maiestatis Vestrae Thoronensibus in ablatione 14 boum sine, ut fertur, causa manifeste ostendit infestum fieri, quemadmodum ex conquestione spectabilis ⌊magistratus Thoronensis⌋ Serenissima Maiestas Vestra latius intelliget, non potui ⌊eundem magistratum⌋ continere indignis utpote modis affectum, quin rem actam in notitiam Serenissimae Maiestatis Vestrae deferret. Ne igitur inde, ut talibus in casibus saepe evenit, gravius utrimque quippiam succedat, pro officio et debito meo Serenissimae Maiestati Vestrae humillime supplico, dignetur huic malo temporius auctoritate sua regia obsistere et damnum passis iustitiae remedio subvenire. Rem aequitati publicaeque tranquillitati dignam apprimeque necessariam ea qua ad omnia utitur incomparabili providentia clementer factura Serenissima Maiestas Vestra. Cui me supplicissime commendo, Deum orans sedulo, ut eandem Serenissimam Maiestatem quam diutissime bene valentem, felicissimam et contra omnes suos hostes triumphantem conservet.