» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2367

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do [Ioannes DANTISCUS]
Vilnius, 1540-12-18


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1618, s. 403-406 (353-356)

Publikacje:
1HE 1 Nr 75, s. 96-97 (in extenso; łacina regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissime Domine, domine observatissime.

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

Causa Volfgangi Foller, quam tanto mihi studio commendavit Reverendissima Dominatio Vestra, fuit mihi valde curae. Quae quoniam propter diversitatem inscriptionum et propter stabulum quasi permutationis nomine additum paulo magis intricata videbatur — quod ita ipsi etiam visum erat serenissimae maiestati regiae, quae in hac sua nondum satis firma valetudine non libenter causis cognoscendis occupatur — conatus est reverendissimus dominus partes in concordiam adducere et amice inter eas transigere. Sed cum nihil profecisset, non defuit tamen Volfgango, secundum quem pronuntiatum est a serenissima maiestate regia, a qua confirmata est sententia dominorum consiliariorum prioribus duabus inductis et antiquatis. Atque haec quidem de Volfgango satis.

De arca mittitur mandatum ad dominum thesaurarium, ut eam tradat Reverendissimae Dominationi Vestrae. Mittitur duplex mandatum aliud de ea inspicienda. In altero dominus thesaurarius, in altero dominus praepositus Varmiensis adscriptus est. Utro volet, utatur liceb[it] Reverendissima Dominatio Vestra.

Ex urbe allatae sunt litterae a sororis filio Reverendissimae Dominationis Vestrae, ex quibus quae ibi acta sint, intelliget. Conten[dit] is a me, quo ei adiutor sim apud reverendissimum dominum, quo possit bona cum illius venia sacerdotia Alexandri obtinere. Mihi vero statim initio, cum proscriptus esset Alexander, veniebat in mentem propinqui huius Reverendissimae Dominationis Vestrae, et certe illum adiutum cupiebam, quo posset ad Alexandri beneficia pervenire. Quoniam vero quae esset ea de re voluntas Reverendissimae Dominationis Vestrae, ignorabam ac verebar, ne magis offenderem animum illius, si id fecissem, quod — quae est nonnullorum hominum levitas vel potius improbitas — in suspicionem venire potuisset Reverendissima Dominatio Vestra, quasi ob eam potissimum causam eiectum ex ecclesia sua Alexandrum voluerit, ut illius beneficiis suum propinquum augeret et honestaret, nolui committere, ut intempestive officio offecisse magis quam profecisse viderer. Sed si vel coniectura aliqua assequi potuissem, quod optasset Reverendissima Dominatio Vestra propinquum hunc suum canonicatu Alexandri ornatum, nihil erat factu facilius, obtinuisset citra ullam difficultatem. Nemo est, cui Reverendissimus Dominus sacerdotium hoc favisset libentius. Nunc cum mea opera factum sit, ut pro Loca scriberet serenissima maiestas regia, duabus mihi, quod aiunt, sellis sedere non licet. Hoc omni asseveratione confirmare possum, quod neminem istic collegam vel confratrem habuissem libentius quam hunc Reverendissimae Dominationis Vestrae propinquum, vel quod arcta illam necessitudine attingit, vel quod et ingenio excellere, et in litteris non paenitendos processus effecisse videtur. Nunc mihi constantiae meae habenda est ratio. Ipsam etiam Reverendissimam Dominationem Vestram, quae et mihi, et reverendissimo domino meo Locam litteris suis commendavit, facturam confido, ut in sua erga illu[m] voluntate perstet. Dabitur alia propinqui illius ornandi occasio, qui mihi certe omnibus ornamentis dignus videtur. Sed duae istae impetrationes meo iudicio parvi sun[t] momenti. Illa demum valebit, qu[ae] facta fuerit, posteaquam pronuntiab[itur][] vacare sacerdotia. Causa haec per serenissimam maiestatem regiam et reverendissimum dominum domino doctori Rzeczicza in urbe commissa est. Is ne verbum quidem adhuc scripsit, ac nisi propinqui Reverendissimae Dominationis Vestrae litterae allatae essent, quid actum esset Rom[ae] in causa Alexandri, in hunc usque diem nesciremus. Exspectamus tame[n] in horas aliquid a doctore Rzeczicza, qui fortasse scriptionem differt, dum confectum det negotium. Hic nova, quae sunt descripta, mittit Reverendissimae Dominationi Vestrae reverendissimus dominus. Serenissima maiestas regia pulchre convalescit. Spes est in Christo, eam [ad] festa ista Natalicia in templum prodituram.

Qui et Vestram Reverendissimam Dominationem i[n] multos annos incolumem servet ac felicem. Cuius me gratiae commendo.

Vilna, 15 Calendas Ianuarias 1540.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Var[miensis]