Ante paucos iam iam elapsos dies habui a domino ⌊Iodoco Hoetfilter⌋, ecclesiae Lubicensis praeposito, ⌊Romae⌋ XXVIIII Octobris datas litteras, quibus, quae sequuntur, significavit nova. Videlicet:
De mense Septembris ⌊pontifex⌋ ex ⌊Perusia⌋ emisit ⌊episopum Cavensem⌋ pro nuntio et commissario, et quosdam alios pro forariis, ut singula ac hospitia disponantur ⌊Tridenti⌋ pro concilio generali ibidem celebrando.
Cum autem ⌊pontifex⌋ die Iovis sexta Octobris ⌊Romam⌋ reversus fuisset, die Mercurii XI Octobris celebratum fuit consistorium, in quo de concilio et de legatis mittendis fuit consultatum, atque die Lunae XVI Octobris denuo consistorio facto publicati fuere legati tres ad locum concilii, scilicet reverendissimi domini cardinales ⌊Parisius⌋, ⌊Moronus episcopus Mutinensis⌋ praesbyteri, et ⌊Polus Anglicus⌋ diaconus. Cardinales, qui deinde ad portas pro more deducti fuere Veneris finito consistorio XX Octobris et iam itineri se commiserunt, scilicet ⌊Anglicus⌋ Iovis XXVI Octobris, ⌊Moronus⌋ Veneris XXVII, ac ⌊Parisius⌋ Sabbato XXVIII Octobris conventuri prope ⌊Tridentum⌋, ut simul introitum faciant. Cuilibet legato singulis mensibus ⌊papa⌋ dat 500 ducatos ultra alias impensas.
Aiunt ⌊pontificem⌋ ad finem Februarii seu principium Martii velle personaliter accedere concilium, et si commode hospitari nos possit ⌊Tridenti⌋, velit in vicina aliqua civitate, veluti ⌊Veronae⌋, morari. Deus cuncta secundet etc. Haec ille.
Praeterea nollem Reverendissimam Dominationem Vestram lateat me parare maturareque in futuro (Deo propitio) mense profectionem ad ⌊Rhenum⌋, nisi insperata et infausta (quod Deus avertat) interim adferantur istinc nova, et illustrissimum principem ⌊Ioannem Albertum⌋ marchionem, omnino, Deo iuvante, adire statui. Si igitur interim, quid concinnandum foret, quod eo esset perferendum, perlatoris lubens subibo munus, licet Reverendissima Dominatio Vestra insalutata, me nullo pacto itineri committam. Quam optime valere cupio cuique me maiorem in modum commendo.