» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #1000

Ioannes TRESLER do Ioannes DANTISCUS
Gdańsk (Danzig), 1533-09-03
            odebrano [1533]-09-07

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 3, k. 89

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: niemiecki, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 355
2regest język: angielski, XX w., CBKUL, R.III, 31, Nr 276

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissimo in Christo Praesuli et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino suo gratiosissimo

Salutem, Reverendissime Praesul, gratiosissime domine.

Redditae sunt mihi nuper per Simonem litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae, quae me non mediocri affecerunt animi dolore, cum videam me apud Reverendissimam Dominationem Vestram de eorum numero, cum quibus non modo suspicionibus agitur, verum etiam de atrocissimis criminibus, quasi dies dicitur. Nam proditionis et perduelionis crimen non admodum mihi distare videtur cum eo, quod mihi obicitur crimine. Ego vero pro mea defensione nihil aliud producturus sum, quam ut clamitem me innocentissime tam atroci affici calumnia. Si persvasero satis abunde, me defensum exsistimabo, sin minus sorte sua iuste conqueri poterit mea innocentia, quod eam humanitatem apud amicos invenerit, quid igitur illi ab hostibus exspectandum. Si talis est Mucho, ut ad pollicitationem etiam cuiuscumque ab aequo et honesto tam facile avertatur, profecto miser erit Mucho et qualiscumque ipsius administratio suspecta, aderat Simon quando cum homine super ea calumnia expostularem, is referet abunde, quae verba ultro citroque iactata sint et cetera.

De domino burgrabio vero nihil aliud habemus, quam incolumem in Lubecam pervenisse. Annuant superi, ut omnia illi feliciter et ex sententia cedant.

Reverendissimam Dominationem Vestram felicissime valere cupio precorque me apud Eandem eorum haberi numero, de quibus non tam facile sinistra suspicio excitetur.

Datum Gdani III Septembris.

Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor Ioannes Tresler