» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #1430

Ioannes DANTISCUS do [Thomas of Bydgoszcz?]
Löbau (Lubawa), 1536-03-22


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1brulion język: łacina, autograf, BCz, 244, s. 86 (t.p.)

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), k. 196

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

BCz, 244, p. 86

Ioannes etc.

Honorabilis Domine, fidelis in Christo dilecte. Salutem in Domino.

Pridie accepimus cum litteris vestris omnia ea, quae in eis descripseratis fuitque nobis diligentia vestra nostrae voluntati respondens grata admodum. Pro solutione panni duorum staminum misissemus vobis XXVIII marcas, verum aurigae istiusmodi pecuniam credendam, ut nunc sunt homines et tempora, satis tutum esse non putavimus: multum potest occasio, quae etiam ex bonis interdum facit malos on the marginmultum potest occasio, quae etiam ex bonis interdum facit malosmultum potest occasio, quae etiam ex bonis interdum facit malos on the margin. Paulopost pro futuris festivitatibus Deo bene prosperante vobiscum erimus. Ab Alberto Wyączkowski nihil est, quod exspectemus. Curate, ut vobis sit solvendo, a vobis emit, pro quo debet. Gratum nobis esset, si a nostris Culmensibus aliquot millia laterum habere possetis, quandoquidem turrim illam antiquam testudine statuimus claudere. Deberetis item temporius intendere pro scapha seu navigio nostro reparando, quo frumenta in ea commode secundo Vistula demitti possent, et ut noster phaselus sit paratus ad descendendum in eo Marienburgum pro festo Sancti Stanislai venturo. Quae solitae diligentiae vestrae committo. Bene valete.

Ex castro nostro Lubaviensi, XXII Martii M D XXXVI.